Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
1 décembre 2006

Libanus

His diebus Libanus iterum fervet. Intus factiones inter se (fortunate adhuc verbis, nondum armis) pugnant. Foris multae nationes auxilium suum ei proponunt et profitentur se operam dare ut independentiam ejus tueantur, sed unaquaeque ea conditione ut Libanus gratias sibi debitas referat et causam suam amplectatur. America et pleraeque civitates partis occidentalis eum hortantur ut e Syria, vicina sua et olim unam et eamdem civitatem cum eo efficiente , se protinus, quasi e servitute dura exsolvat, et deinde pacem cum Israëlianis faciat. quod consilium sequi parati sunt haud pauci Christiani et fortasse Druzi. Syria vero plurimos fautores habet in populo Libano inter Mohametanos, imprimis Siites, sed quoque inter Christianos qui Israëlianos oderunt. Speremus hanc divisionem inter Christianos factam fortasse impedituram quominus bellum civile religionis praetextu in illa misera terra iterum exoriatur, ut illud quod non ita pridem haud minus quam quindecim annos saeviit, et causa fuit caedis plus quam ducentorum milium hominum... Dummodo civitates extraneae oleum igni ne adjiciant ! Valete in crastinum, et dormite bene. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
T
Quid agis, care Pastrix? Quid tardas nobis dare commentarios tuos gratissimos? Usque ad duodecimam horam exspectabam, qua soles ponere, sed frustra... Quoquomodo sit, vale quam optime!
latine
Publicité
Publicité