6 décembre 2006
Felicem anniversarium Theodore
Die 6 m.Decembris anno 1904, id est ante duos et centum annos, praeses Civitatum Coadunatarum Americae Septentrionalis Theodorus Roosevelt publice declaravit " Americam septentrionalem posthac fore biocolytam civitatum Americae Latinae". Quod re vera effectum est, nam usque adhuc, excepta insula Cuba et nonnullis terris aliquantulum temporis rebellantibus, sed brevi in servitutem redactis, fere omnes gubernatores illarum civitatum fidelissimos pedisequos vicinae suae potentis se praebuerunt. Fere usque adhuc, nam his proximis annis ventus quidam libertatis in hac parte orbis flare coepit. Pro quo fortasse maximae gratiae agendae sunt amico nostro Frutici ejusque sociis, quorum arrogantia imperiosa complures populos ita offendit, ut ex carcere in quem biocolyta iste eos conjecerat tandem evadere conati sunt, eligendo ad summum magistratum eos qui inimicissimos se profitebantur imperii Americani. Novissimus illorum praesidum meliorem et justiorem statum vitae populo suo pollicentium est Hugo Chavez Venetiolanus, nuper triumphaliter (ut aiunt) reelectus, sed sunt alii haud pauci numero plus minus idem atque ille sentientes in America Latina. Vale, biocolyta ! Vale, Frutex, et felicem tibi anniversarium Theodore !
Valete in crastinum, optimi lectores et lectrices, et jucunda somnia somniate...
Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
P
T