Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
1 novembre 2005

Rosarum amator

Victoria ! Lector quidam novus hujus diarii apparuit, nomine J. Rosas amat. Hodie primo die mensis Novembris (apud Romanos Kalendis Novembribus), homines emunt potius 'flores aureos', Graece 'chrys-anthema', ut ornent sepulcreta vel coemeteria ubi jacent mortui sibi propinqui. Ego quidem hoc non facio. Itaque hodie rosae mihi magis placent.Gratias tibi ago maximas, J., pro fasciculo tuo rosarum. Fideles amici nostri de me hodie non cogitaverunt, aut cogitaverunt sed nihil scripserunt. Eos tamen saluto amice, et spero eos cras (Mercurii die 2 Nov) commentarios missuros. Hodie dies festus erat. Fortasse non fuit eis tempus scribendi. Vos saluto, carae lectrices, cari lectores. Vale, J. Valete, Thalia et Ferenunquam (si has lineas legite !). Somnia vestra dulcia sint. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
T
Chouette un nouveau commentateur assidu !
Il conjugue les roses au lieu des chrysanthème
et pour faire sourire te rédige un poème !
J
Pastrix est latine,
NaThalia est sympa,
et le latin ça craint!,
euh... non pardon c'est bien! ;)
latine
Publicité
Publicité