Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
22 novembre 2006

Indicae gallinae

Hodie est ultima dies vitae complurium milionum Indicarum gallinarum, quas ad commemorandam suam independentiam a Britannis impetratam Americani cras immolabunt. Ad agendas gratias, ut dicunt. Sed quid ad has miseras creaturas pertinet, si homines, antea coronae Britannicae subacti, subito libertatem suam consecuti sunt ? Memini anno quodam praeterito Fruticem, ut ostendat contra opinionem communem se misericordem praebere posse, absolvisse gallinam Indicam quam hac occasione cum sua familia esurus erat, eamque, quanquam jam capitis damnatam, publice liberasse. O misericordiam vere admirandam ! Is qui non dubitat jubere centena mila hominum interfici, qui alioquin capitis damnationi reorum ambabus manibus plaudit, publice et coram populo jactat se Indicam gallinam absolvisse ! Adophus Hitler quoque canem suam amabat et sine dubio aegerrime tulit se ante suam propriam mortem eam veneno necare coactum esse. Utinam homines eamdem misericordiam movere possent quam animalia !!! Valete, optimi lectores et lectrices, et dormite quietissime.
Publicité
Publicité
Commentaires
N
Frutex sane est caudex, sed dies gratias agendi nostra libertatem a Britannis extorquatam non commemorat. Illam pyrobolis vel pyrotechnicis displosis celebramus mense Julio; mense Novembri gratias Deo agimus quod haud omnes puritani frigore et fame perierunt.

Britanni omnes fanaticos religiosos abegerunt, navibus illos ad orbem novam vehentibus. Pauci qui non statim perierunt pace cum aboriginibus icta terram colere, gallos Indicos vel gallopavones venari ab aboriginibus didicerunt. Itaque, tempore messis, puritani una cum aboriginibus consederunt et cenaverunt, vitam celebrantes et gratias deo agentes.

Quid puritani aboriginibus in nomine Dei postea fecerint est fabula altera. Et multos post annos religiosi et latrones qui ex Britannia expulsi erant libertatis bellum contra Britannorum regem indicaverunt, et novam respublicam condiderunt ne vectigalia solverent, sed illa quoque est fabula altera.

Sed nunc moderator noster, Frutex, est religiosus fanaticus, sicut puritani qui nos antecederunt. Gratias Deo agimus quod necesse erit nobis eum modo duos annos adhuc pati, et quod Populares Senatum nostrum in potestatem nunc habent. Si Frutex tempus in gallopavonibus parcentibus teriat, et nihil aliud faciat, plus bellorum ne indicet, sane aliquid habeamus pro quo Deo gratias agere nos oportat.
latine
Publicité
Publicité