Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
8 décembre 2006

Amplexus gratis

In Ephemeride Latina historiolam jucundissimam nuper legi, quam vobis perlibenter narraturus sum. Fertur Australiensem quemdam, maestitia affectus cum in aëriportu videret unumquemque viatorum advenientium vel proficiscentium amplectentem amicum vel amicam, dum ipse neminem habebat qui se salutet et amplectatur, suscepit consilium scribendi in tabella hanc sententiam: "Amplector gratis". Post aliquot temporis momenta vir quidam appropinquavit et eum amplexus est, dicens se esse maestissimum quod canis suus mortuus esset. Invenire enim cupiebat aliquid solatii in amplexu hominis etiam ignoti, cui infortunam suam narrare posset. Eum secuti sunt alii qui non dubitabant amplecti hunc virum humanissimum. Ita coeptus est diffundi hic mos amplectendi gratis ignotos ubique terrarum, si Ephemidi credimus. Fateor tamen me nullum exemplum hujus vere laudabilis consuetudinis in Gallia animadvertisse... Dicunt eam jam advenisse in Columbiam...Ubi primum hic 'blandus morbus contagiosus' se ostenderit apud nos, non omittam quominus vos certiores faciam, a vobis idem exspectans... Valete, omnes, et dormite quietissime Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
P
Date veniam, quaeso, lectores : Pro 'infortunam' lege 'infortunium'. Gratias.
latine
Publicité
Publicité