Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
11 décembre 2006

I in malam crucem, Auguste !

Heri nuntius laetissimus omnibus libertatis amantibus allatus est : Augustum Pinochet illum tyrannum Chiliensem, unum et nonaginta annos natum, mortuum esse. Qui nuntius tamen etiam laetior fuisset, si eundem prius judicatum esse et severe condemnatum dixisset . Sed mors ejus, quanquam gradu singulariter lento incessit, tamen celeriorem se praebuit quam justitia, cujus claudicatio plus quam proverbialis fuit... A magistratu enim summo, quo vi atrocissima potitus erat (Americanis adjuvantibus!) die illo funestissimo 11 m.Septembris 1973,amotus erat plebis scito a se ipso proposito anno 1988, et tamen per hos 18 annos judicari non potuit, etiamsi multae querelae ab affinibus eorum, qui ejus jussu excruciati necatique erant, apud judices variarum civitatum et denique in Chilia ipsa versatae erant, frustra, quod aegrotior aut aetate provectior esse videbatur ut ad judicium adesset. De tali homine meminerimus verborum Ciceronis in libro c.t. De Re Publica: "TYRANNUS, quo neque taetrius neque foedius nec dis hominibusque invisius ANIMAL ullum cogitari potest; qui quanquam figura est HOMINIS, morum tamen immanitate vastissimas vincit BESTIAS. Quis enim hunc HOMINEM rite dixerit, qui sibi cum suis civibus, qui denique cum omni hominum genere nullam juris communionem, nullam humanitatis societatem velit ?" Gratias, Marce Tulli, pro his verbis, vere dignis quae hodie revocentur et proferantur. Valete, omnes lectores et lectrices, et somniate de mundo mundiore... Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
M
Si hac tan acerba scripsisti de tyranno Chiliensi, qui tantum XVII annos rerum est potitus, quid dicturus es illo die quo tyrannus ille immanissimus Castro (cui fortasse es fidelissimus), qui plus quam XL populus suum atrociter vexavit, vita functurus erit? Num tandem lugebis?
N
At nunc Augustus non poterit testimonium contra Kissingerum dare...quamquam talis iustitia numquam fiet hoc in mundo.
L
Amen tecum dico, Nobilissime Pastrix.<br /> <br /> Vale. Valete omnes.<br /> Ludovicus
latine
Publicité
Publicité