Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
27 novembre 2006

Bella asymmetrica...

Abhinc annis paucis Americani hanc novam locutionem invenerunt ad significandum hoc genus proeliorum quae committebant in variis orbis terrarum regionibus . Non quod hoc genus novum fuerit, nam praeter proelia inter exercitus 'justos' commissa, quae vocari possunt 'symmetrica', jampridem, sed praesertim ex tempore belli Hispanici a Napoleone suscepti, bene nota erant haec bella, in quibus exercitus 'justus' pugnabat cum adversariis, non militaribus, sed communibus vestibus indutis, atque armis variis et subito deprehensis munitis, quod belli genus Hispani vocarunt 'guerrilla', id est 'parvum bellum', quanquam in hoc bello primum victus est ille exercitus qui 'magnus' cognominatus erat. Non igitur quod hoc genus novum fuerit, sed magis atque magis in dies commune factum est, cum Gallis in Algeria, cum Russis in Afghanistania olim, nunc in Tsetsenia, cum Americanis in Indosinis olim, nunc in Iraquia, Israhelianis in Palaestina, et cum aliis alias. Plerumque adversarii exercituum 'justorum' pro 'tromocratis' habentur, et persaepe ignaviae accusantur, quia armis 'justis' carentes, ut aëroplanis, curribus loricatis, et aliis modis occidendi modernis, armis simplicioribus uti coguntur, quibus aliquando sibi ipsis mortem consciscunt. Impari Marte, ut ita dicam, quod 'justi' 'justorum' exercituum duces indignissime ferunt. "Quam quisque norit artem, in hac se exerceat", ait notissimum proverbium. Nonne dicere quoque possumus: Quae quisque habet arma, his se defendat ? Valete, omnes, et dormite quam optime. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité