Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
13 juillet 2006

caro tremula ?

Minime, carissimi lectores, nihil habeo tremulum, neque pulsum, neque animum, neque carnem. Carnis mentionem facio propter illam pelliculam Petri Almodovar, quae mihi multum placuit. Ergo nihil tremulum, sed tantummodo aliquot incommoditates vitae rusticae... Etiam hodie tempestas est pessima... Sed quomodo queri possim de tempestate, cum nuntia audio de iis quae aguntur in Medio Oriente. Nudius tertius de eventis Mesopotamiae loquebar. Nunc de calamitatibus Lebani audimus. Quando finietur illa insana concursatio ad arma, in hac miserrima regione ? Non jam loquendum est de talionis lege : dens pro dente, oculus pro oculo. Nunc dicunt : centum homines pro homine, nihil refert si homo qui primus aliquid passus est fuit ipse miles (qui mercedem accipit ut necet aut necetur), et homines illi qui pro ultione interficientur sunt senes, mulieres, infantes. Tristissimum spectaculum !!! Et illa semper citata 'communitas internationalis' quid facit ? damnat quidem utrosque, sed trutina falsa, nam judicare videtur ex aequo eos qui copias alienas a terra sua expellere conantur, et eos qui occupationem terrae alienae illegitimam perpetuare volunt... Miseros populos ! Valete, optimi lectores et lectrices, et quam optimas ferias habete, si tempus est vobis requiescendi... Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
S
salvi sitis
egens verbis propriis, sinite ut mea faciam quae poeta scripsit, etsi forsan non recte memini
Tristes armas , si no son las palabras.
Tristes guerras, si no es amor la empresa.
Tristes hombres, si no mueren de amores.
Tristes , trists...
quid alterius dicendumst? multa forsan, sed non meliora. praeterea, nimis caloris facit et hic hodie et difficile fit cogitare et plura scribere.
Valete!

p.d veniam date. credo ut secunda epistula quam misi aliquas mendas continebat...
N
Alii terram alienam occupare volunt, alii terram defendunt; ambo gentes insani videntur, quia eadem terra est arida et paene mortua.

"Victoriam? Quid adepti sumus? Saxum in deserto, in litore maris venenosi."

- Petrus O'Toole (sicut Cornelius Flavius Silva), Masada
latine
Publicité
Publicité