Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
12 septembre 2006

Confessio

In novissima sua oratione publica Georgius Frutex coactus est tandem confiteri, jussu suo, Centralem Speculatorum Agentiam (CIA) Civitatum Foederatarum Americanarum complures violavisse omnes leges quibus servanda sunt jura humana, cum permulti homines solum suspecti tromocratiae, sed ne accusati quidem, clam et secreto transportati sunt in terras alienas, ubi nulla jura observantur nullusque cruciatus aut tormentum in carceribus vetitum est. Certe omnia haec scelera jampridem notissima erant omnibus hominibus in toto orbe terrarum, exceptis,( ut videtur !), Americanis civibus, qui tunc primum a praeside suo certiores de his legum violationibus a se ipso jussis (et in ipsorum nomine) publice facti sunt. Sed nolite putare Fruticem, cum haec confessus est , ullam paenitentiam expressisse ! Nullo modo ! At contra tantum abest ut eum horum scelerum paeniteat, ut paratissimus videatur pergere quo coepit, nam, inquit," mundus nunc tutior et securior quam erat antea ". Nimirum ei persuasum est, etiamsi aliquot errores commissi sunt, (errores, non scelera !), viam quam sequitur rectissimam esse, et victoriam quoquo modo (etiam barbarico, ut videtur) ex hostibus barbaris se relaturum. Interea populi patiuntur, captivi cruciantur, leges et jura silent...Neque, eheu! desunt aut deerunt imitatores... Valete, optimi lectores et lectrices, neve obliviscamini commentariis nobis favere vestris. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
S
sine, Pastrix, tibi quoque congratulari de hoc spatio tam optimo ad latinitatem favendum quod creavisti.
quamquam advena, audeo vocem meam ad illas eorum qui ex longa consuetudine familiaritateque iam amici tibi sunt addere. de facultate constantiaque tua in scribendo miror, sperans sic agere pergas. gratissimum est mihi te legere etsi non sat valeam ad commentarios mittendum.
multum vale et tecum omnes qui hic veniunt
R
Querido Pastrix:

Mis mayores deseos están para tí, en mi corazón. Me es grato saber que ya cumple un año este espacio tan maravilloso. Te envío enormes felicitaciones y las más cálidas. No me he olvidado de tí, en ningún momento he dejado de leerte, desde que descubrí este espacio de esplendor.

Con amor, siempre vuestra Regina Noctis.
M
Cum hoc scribo die decimo cuarto mensis Septembris est anni MMVI.

Itaque dicere decet: Feliciter tibi, amice Pastrix, qui hanc ephemeridem creavisti et iam annum primum hodie complet!. Atque feliciter omnibus nobis, qui huius diarii ad usquam hodie fructi sumus et, Deo volente, fruemur!.

Convivium paremus et epulemur et potemus et fruamur et gaudeamus!.

Placentam virtualem una candelula, quae a magistro flatu dextero et desiderio secreto quodam in eius mente exstinguatur.

Iucundum diem festum opto atque omnia bona precor!

Maximus Hispanus
L
Optime Pastrix, magister et amice,

Cras, 14/09/2006, diem (et fortasse noctem) occupabo cum amicis in Geres (hispanice Xures aut Jures) monte ambulans “pedibus calcantibus”.

Itaque faustissimum anniversarium tibi opto et rogo hoc UNICUM diarium scribere pergas.

Vale. Valete omnes amicae amicique mei.
Ludovicus
latine
Publicité
Publicité