Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
27 mars 2006

Gaudeamus igitur

Valde gaudeo, quod aliquot amici et amicae denique tandem experrecti sunt e somno suo profundo ! Dixit quidam ex eis, lectores certe exspectavisse reditum Musae Thaliae. Si ita res se habet, rogo te, Thalia, ut saepe redeas et silentium tuum aureum interrumpas. Argento verborum contenta esto. Nunc autem exspectare non desiimus finem fabulae quam narrare incepit amicus noster Karklau. Expergiscere, optime Karklau, neve facias sicut illa formosa puella quae in silva incantata dormivit centum annos, ante quam venit filius regis venustus ad excitandam eam e somno osculis teneris in labiis ejus fixis. Num tu quoque exspectas dum filia regis venusta quaedam veniat ad te expergefaciendum osculis ? Euge ! Surge et narra... Vos autem, cari lectores, qui commentarios miserunt, scitote eos mihi pergratos fuisse. Valete et optima nocte fruimini... Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
P
Cum relegi textum meum, animadverti mendum gravissimum in fine : scripsi enim "Vos, qui...
miserunt" Legite, quaeso, "vos qui ... misistis."
Errare humanum est, se corrigere est humanius.
M
Potest esse, Pastrix, pauper Calimerus grippae aviariae aegrotet, quia Thalia, amica eius, eum "atcis" dicere audivit. Quam ob rem tute Thalia tristis sit.

Maximus Hispanus
P
Cur semper queritur Calimerus ? Estne victima grippae aviariae ?
T
Ton français est meilleur que ma compréhension du latin..
Et Caliméro est aussi un poussin noir qui passe son temps à se plaindre...
Pour voir Caliméro c'est là :
http://enfant.free.fr/Coloriages/Calimero/calimero.htm

Ah si je pouvais traduire ceci en latin !!
M
Calimero il etait un petit coq, tres malhereux, des italien cartoons. Mais non?
latine
Publicité
Publicité