Hodie, cum librum Erasmi Roterodami evolverem, qui Adagia inscribitur, forte incidi in catalogum quem fecit adagiorum quae ad laborem frustra susceptum pertinent. Quorum numerus parvus non est, nam nimis saepe evenit ut homines fructum sudoris sui non carpunt ! Ex his proverbiis elegi, animi causa, ea quae mihi visa sunt jucundissima et aptissima ad consolandum hominem qui alicui rei operam suam frustra impendit: Arare littus - Arenae semina mandare - In aqua sementem facere - In saxis seminare - In aqua scribere - In arena aedificare - Ventos colere - Cribro aquam haurire - Oleum et operam perdere - Reti ventos venari - Surdo oppetere (horrendum dictu !!) - In aëre piscari, in aqua venari - Aquam in pumice postulare - Littori loqui - Vento loqui - Surdo canere ( multo urbanius quam oppetere !!) - Lapidi loqui - Parieti loqui -
Nonne aliquando mihi videor, cum in hoc diario scribo, idem facere quod in omnibus his proverbiis significatur ? Exempli gratia: (inter)reti ventos venari ? Non ita, mehercle, quoniam diarii beneficio, multas contraxi amicitias quas spero in dies firmatum et auctum iri...
Valete igitur, optimi amici et amicae, et mihi confirmare pergite me nequaquam lapidibus locutum esse...
Pastrix