Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
9 septembre 2006

Hodie, nihil

Hodie, optimi lectores et lectrices, nullum anniversarium habeo quod commemorem. Mox tamen, perendie scilicet, die 11 m. Septembris, unum fore credo. Quanquam vivere semper cum rebus praeteritis non debemus. Nolimus semper commemorare eventa jampridem fere in oblivionem obruta. Quod nos Galli praesertim facere solemus. Nostrum videtur esse 'peccatum' parvum, ut dicunt. Verum est historiam nostram ditissimam esse eventis: eversiones, bella civilia et nationalia, clades et victoriae clarissimae, reges capite damnati, praesides interfecti, non desunt occasiones celebrandi et commemorandi. Est proverbium quod ait: Populi beati nullam historiam habent. Si verum est, Galli populus beatus nunquam fuerunt. Idem dici posset de populo Judaeo, de quo heri loquebamur. De quo dictum est satis urbane, sed non sine compassione: Populus qui habuit nimis historiae, sed parum geographiae. Recte. Nunc autem habet et geographiam et historiam... Valete in crastinum, et dormite quam quietissime. Pastrix PS Tibi, optima Skias Onar, pro tuo commentario, TER ago gratias...
Publicité
Publicité
Commentaires
T
Oblitus sum adnotare titulo illo ('Num fuerunt re vera undecim milia virginum?') opus suum quoddam inscripsisse *humoristam in Aragone natum Jardiel Poncela vocitatum. Pergatis in valetudine bona cupio
T
Memora sis, Pastrix historice, praeter alia multa (quid aliud, tot saeculis praeteritis?) scandalum ingens 9.9.99 quo iterum Dreyfuss condemnatus fuit perduellionis, judicio in altero apud Redones nisi fallor (tunc jam Zola-Clemenceau suum J'accuse! jacuerant, ipse reus reversus ex insula diaboli erat). Aliud jucundius si malis, natum vide Leonem Nicolaievich Tolstoy in villa Jasnaia Poliana, anno vulgari MDCCCXXVIII. Nonne celebrandus est dies quo nobis copiam dedit legendi 'Mors Ivan Ilich', ne plura dicam? Ceterum illo ipso die quo Dreyfuss iterum condemnatus erat, Guillelmus Apollinaris, nobili genere natus (filius enim fuit nobilis Polonicae et episcopi cuiusdam Byzantini), mingebat Parisius in murum suburbanum dum sui miri operis 'Les onze mille verges' prima scintilla in mentem veniebat. Valetote
latine
Publicité
Publicité