Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
15 novembre 2006

Non est culpa mea !

Heri toto fere die mihi interruptus est conexus cum interreti. Nescio qua de causa. Itaque nuntium meum cottidianum (vel paene cottidianum) ut soleo non potui. Etiam hodie perdifficile mihi fuit locum hunc, unde emitto, adire. Haec sunt arcana interretis. Modo optime operatur, modo pessime. Hic in culpa non sum. Etiam hodie, ut modo dixi, tam difficile mihi fuit hunc locum adire, ut scribere maturius quam soleo maluerim, ne forte serius conexus interrompatur. Homines in dies magis et magis in potestate sunt machinarum, quarum domini non sunt. Si vis iter quoddam facere, autocineto vel tramine vel aëroplano tibi opus est. Pedibus tuis jam nusquam pervenies. Si cum aliquo communicare vis, raro evenit ut machina nulla indiges, sive telephono, sive interreti. Homo sine machina nihil valet. Et si forte machin, qua ei opus est, non operatur, si ob causam quamdam non 'respondet', desperatus fit, nescitque quid agat. Homini machina non servit, ut progressuum fautores credebant, sed ipse machinae servus factus est. Quid de electricitate ? Nuper interrupta est eodem tempore in variis Europae regionibus : Quanta consternatio ubique ! Anabathra inter tabulata retenta, autocinetorum commeatus omnino perturbatus, et paene tota vita milionum hominum subito interrupta ! O miseram nostram condicionem, quorum vita ex machinis inhumanis pendet ! Valete, optimi lectores et lectrices, et dormite bene Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
P
Bis repetita NON placent: iterum hac nocte locum unde nuntia mea mittere soleo (Canalblog) adire non possum. Hac de causa scribo hic, ut veniam petam a lectoribus. Spero cras res melius se habituras...<br /> Valete.
latine
Publicité
Publicité