Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
19 avril 2006

Cras CC

Cras ducentesimum nuntium in hoc diario mittam. Animo fingere non poteram me tam diu perrecturum hoc propositum tenere. Quod certe impossibile fuisset nisi lectores et lectrices me hortati essent compluries, ut pergerem. Nam semper difficile est homini quidlibet cottidie facere, excepto quidem eo quod non potest non facere, exempli gratia si ei est opus necessarium agendum ut pecuniam accipiat ad vivendum... Sed labor talis qualis hic est, voluntarius, quam saepe in dubium venit num operis sit pretium in eo perseverare !!! Nunc autem video propositum meum fortasse non inutile fuisse, cum commentarium Ludovici nostri lego, scribentis se, hoc diarium legendo, aptiorem quodam modo factum esse ad intellegendos auctores Latinos quibus libentius studet, scilicet Plinium Majorem et Isidorum Hispaliensem. Ego quoque, care Ludovice, habeo in bibliotheca mea illius auctoris Etymologias, quas interdum evolvere soleo. Sunt enim quasi encyclopaedia quaedam, qua omnia quae illo tempore cognoscebantur contineri videntur. Valete omnes, optimi lectores et lectrices, et pergite mecum Latinitatem colere... Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité