Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
22 octobre 2006

Alphonsus et Georgius (sequitur)

Mentione heri facta de Alphonso, mihi restat ut loquar de altero poëta Gallo nato eodem die, quanquam ex aliis fontibus didici eum natum esse non die 21, sed 22 m.Oct. anni 1921. Si hoc verum est, etiam melius congruit, ut memoriam ejus evocemus hodie... Utcumque res se habet, Georgius Brassens certe vere dissimilis est Alphonsi de Lamartine. Unus erat homo nobilis, alter plebeius, qui aetatis suae initio fuit operarius tornator, et hac de causa necesse habuit Germaniam petere tempore bello mundano altero, cum Germani qui Galliam tum occupabant coegerunt omnes juvenes, et imprimis operarios, in Germaniam proficisci ut in ergastulis suis laborarent et locum tenerent juvenum Germanorum in exercitum missorum. Post bellum domum reversus, Georgius in se invenit ingenium ad componendas cantilenas aptum, et, adjuvantibus nonnullis illius temporis "stellis", famam haud mediocrem consecutus est. Sed cantilenae quas componebat erat imprimis poëmata vel poëmatia, in quibus scatebant sententiae suae propriae de religione (quam libenter deridebat), de exercitibus et bellis (quae penitus oderat), de hominibus 'recte cogitantibus' (quos contemnebat), quid multa ? Permultae ejus cantilenae 'anarchiam' quamdam et morum libertatem redolent. Post mortem Georgii poëmata ejus nunquam desierunt cantari et celebrari. Occasione oblata, facere non potui quin Lapillum meum afferrem monumento ejus. Valete omnes et dormite bene. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
T
pro étranges lege potius étrangers; ignoscite
T
quand sonne le tocsin sur leur bonheur précaire,
contre les étranges (tous plus ou moins barbares)
ils sortent de leur trou pour mourir à la guerre,
les imbécils heureux qui sont nés quelque part...

Cum eorum parvae beatitudini periculum impenderit,
in barbaros (omnes plus minusve inhumanos)
ex suos cubilibus exierunt pro patria morituri,
beati stulti alicubi nati...
latine
Publicité
Publicité