Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
16 février 2006

Ubi estis ?

Ubi estis, amici lectores, amicae lectrices ? Praeter Claudiam solam (cui gratias debitas ago), omnes evanuerunt. Fortasse culpa mea. Quia his diebus nimis longus fui. Multa scripsi, ita ut lectores et lectrices qui Latine non tam facile intellegunt taedio quodam affici possent, dum vident tot lineas esse legendas. Itaque hodie brevior ero. In tramine subterraneo vidi praeconium singulare ; scriptum erat :" Et tu, esne apta ad voluptatem capiendam ?" Sententia ad feminas pertinebat, non ad viros, sed cur ? Nonne viri voluptatem quoque quaerunt ? an, cum semper ad eam capiendam apti esse videantur, non erat necesse eos de hac re rogare. Ergo, estisne aptae ad voluptatem capiendam, optimae lectrices ? Finem facio. Videte quam brevis fuerim... Valete. Vos omnes saluto, et spero vos commentarios missuros (missuras). Pastrix.
Publicité
Publicité
Commentaires
P
Gratias tibi ago maximas, care Karklau, pro tua humanitate et amoenitate. Gaudeo te gaudere...
K
Semper legens te....Adsum, amice Pastrix, adsum!...Quaeso, ignoscas mihi quia in hoc mense plus mihi est laborandum quam ante..sed promitto me saepius scripturum...<br /> Quamquam pro legendis tuis nuntiis de lupercalibus amissurrus sum in dulcibus somniis....vivaaaaaa..vivaaaaaaaaa..vivaaaaaaaaa
latine
Publicité
Publicité