Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
13 novembre 2006

CCCLX

CCCLX (trecenta et sexaginta) numerus est nuntiorum quae in hoc diario emisi, ex quo id scribere incepi, anno praeterito. Propositum meum tunc erat nullam diem sinere praeterire sine linea. Quod propositum tam exacte quam sperabam, servare non semper valui. Etiam his proximis diebus non cottidie scripsi. Non enim semper habeo quod scribam quod jucundum fore sperare possim iis qui (vel quae) id legent. Nam quid prodest scribere si nemo ea legit quae scribis. Est enim 'interdependentia' quaedam, ut ita dicam, inter scriptorem et lectorem. Neuter eorum exsistere potest sine altero. Par quoddam constituunt, ut locutor et auditor, ut amator et amatus, ut artifex et artis studiosus, ut venditor et emptor. Uterque eorum indiget altero, sine quo nihil est... “Vae soli”, dixit Ecclesiastes, “quia, cum ceciderit, non habet sublevantem se. Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo ; unus quomodo calefiet”. Scriptor, quomodo calefiet, nisi lector venerit et eum foverit ? Et praesertim hoc tempore, cum hiems saevire coepit... Valete, optimi lectores et lectrices, et, si potestis, nolite dormire soli... Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
P
Gratias utrique vestrum ago maximas pro vestra hortatione ad pergendum.. Valete.
T
An multos nescio, fideles certe lectores habes, Pastrix. Hoc de me possum dicere, die quo nullam lineam scripsisti aliquid gratum mihi deest. Ergo si quando operam dare minus appetis, id duobus tribusve lineis fatere, ut voluptatem capiamus sciendi te inertiae nequitiaeque eo die incubuisse.
R
noli desinere quanquam non multi te legant, quod bellum est internautis inuenire textos latine scriptos. memento quod non omnes possumus omnia.
latine
Publicité
Publicité