Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
14 décembre 2006

"December est mensis"

His verbis incipit illa notissima epistula Senecae ad Lucilium (duodevicesima): "December est mensis; cum maxime civitas sudat, jus luxuriae publicae datum est, ingenti apparatu sonant omnia...". Quid dixisset ille vir sapiens, si vidisset quomodo homines hodierni mensem Decembrem agant ? "Maxime civitas sudat", inquit. Turbatim enim omnes tabernas invadunt, munera quaerentes quae offerant omnibus affinibus et amicis, sive die Nativitatis (ut aiunt), sive die anni novi primo, sive etiam utroque die...Febri singulari universi viri, feminae, pueri, affici videntur. Tabernae aperiuntur etiam Solis diebus, ut occasionem praebeant plura quaerendi, plura emendi, plures nummos (€uros, vel €urones, vel €uronos!) effundendi. Jam omnes cogitant de cibis pretiosis qui parandi erunt ad rite celebrandos illos festos dies. "Jus luxuriae publicae datum est". Civitatis sumptu publico ubique signa luminosa coruscant, stellas, abietes, senem cum vestitu rubro et barba alba in curru a tarandis tracto sedentem, referentia. Abietes ipsas plerique magno emunt, quas lampadis electricis et globulis fulgentibus ornabunt, et quae mox post festos dies in viis, nudae, viles, marcidae, passim jacebunt... Valete, optimi lectores et lectrices, et mensum Decembrem jucundum agite... Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité