Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
17 août 2006

Muri...muri...

Quondam non sine laetitia immensa omnium gentium, et imprimis Germanorum, dirutus est murus qui urbem Berolinum in duas partes dividebat, et vocatus erat Murus Turpissimus. Omnes homines illo tempore clamabant : Jam nolumus ullum murum qui dividat urbes, civitates, terras. Vivat mundus sine finibus ! Omnes homines fratres sint ! Nunc vero cottidie legimus in actis diurnis et spectamus in televisione muros in diversis regionibus aedificari, ad segregandos homines alios ab aliis. In Palaestina novus 'murus turpis' , inter regiones ab Israëlianis sibi adjunctas et eas quae incolis prioribus relictae sunt, aedificatus est, ita ut complures vici divisi sint in duas partes, et incolae ad agros suos et pueri ad scholas ire non jam potuerint, communitate internationali vix submissa voce reclamante. Nunc Americani in urbe Bagdad instituerunt, si actis diurnis credimus, aedificare muros ad segregandos Siïtas a Sunnitis, nam omnino impotentes se praebent securitatem civium praestandi et bellum civile cruentissimum (quod ipsi, inviti certe, erroribus tamen suis, excitarunt) inhibendi. Solum remedium: muros aedificare ! Hodie etiam legi in actis diurnis magistrum urbis Patavii, in Italia, consilium cepisse aedificandi muri in media urbe ad segregandam partem ubi incolunt homines peregrini immigrati a civibus Patavinis ! Quo hoc consiliorum genus evadet ? An in omnibus urbibus videbimus muros aedificatos inter 'bonos et ingenuos cives' et 'peregrinos omnium maleficiorum suspectos' ? Non jam sunt hostes ad portam, sed juxta nos ! Properemus muros quam altissimos aedificare ut nos ipsos tueamur, militesque armatos supra muros sistere ne obliviscamur, ne quis impune transeat ! Ave, munde nove ! Valete in crastinum... Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
N
Res publica Americana etiam murum duabus billionibus dollaribus aedificat ut ab populo Mexico, quocum commercio "libero" fruitur, dividatur. Scilicet bona vilia trans fines, sed nullos homines, transire volunt Frutex et Neo-Optimates. Senatus noster hac hebdomade pecuniam apud rogationem "rei publicae defendendi" ad murum aedificandum dedit, ut rem publicam defenderent contra eos qui hic apud nos habitare volunt.<br /> <br /> Utique in urbe Bagdad, murus duas turbas dividit qui inter se semper pugnant; ad vitas servandas stabit. In Texas et Arizona et California et Novo Mexico, murus ad pauperitatem proximorum tranquillorum praetereundam struetur. Si foedera commercialia icere possumus, quin populum Mexicanum adiuvare non possumus?<br /> <br /> Poemae "Novi Colossi" plane obliti sumus.
latine
Publicité
Publicité