Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
19 janvier 2006

Ubi estis ?

Heri provocationi Myrtillae respondi, vertendo in Latinum sententiam quam mihi dederat, ita ut ei persuaderem omnia exprimi posse Latine, dummodo accipiamus neologismos necessarios, ut faciebant antiqui, et Cicero ipse, qui non dubitabat nova vocabula creare, ut exprimeret sensus sibi novos quos invenerat apud philosophos Graecos. Et ut nos ipsi Galli facimus cum mutuamur verba a linguis extraneis, et praesertim ab Anglica, ut nominemus nova inventa, quorum nomina nondum in lingua nostra exstant. Quod pertinet ad linguam Latinam, sunt lexica multa in quibus possimus neologismos a 'Republica Latinistarum' acceptos invenire. Itaque non erat tam difficile vertere sententiam a Myrtilla propositam. Nullum commentarium adhuc accepi. Fortasse cras venient... Valete et dormite bene. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
T
Voilà des lectrices assidues et taquines... youpi !
M
Je te remercie pour ta patience et ta persévérance, et je ne suis qu'une ingrate débordée.<br /> (je suis un tout petit peu déçue par "Japon" et "maïs"...) (mais j'applaudis quand même très fort !)
latine
Publicité
Publicité