Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
26 septembre 2006

26 m. Sept.

Cum cogitarem de qua re locuturus essem in hoc diario, mihi venit in mentem quaerere in situ cui titulus est 'Ephemide', quis anniversarius commemorari hodie 26 m. Septembris posset. Forte fortuna in indice eventorum illo die memoriae mandatorum inveni Vercingetorigis necem anno 46 a.C.n. jussu Caesaris in carcere Romano perpetratam. Apud nos Gallos historia illius ducis Arverni notissima est, nam heros nationis nostrae primus habetur. Post eum venit Johanna de Arcu, tum denique Napoleo. Quanquam sunt qui in Johanna reprehendant quod, dum regem Anglorum impedit quin Galliae quoque rex fiat (quod contra jus admodum non erat!, linguae Gallicae valde nocuit. Nam, ut omnes sciunt, rex Anglus (Normannus origine) perfecte Gallice loquebatur, Galliam amabat, Lutetiani, magistratus et populus, ei aperte favebant, et, si rerum Gallicarum potitus esset, non dubium est quin in ambobus regnis, in unum coadunatis, una lingua in usu fuisset, scilicet lingua Gallica, Anglica ipsa plebei Saxonicae relicta. Et postea eadem lingua transportata fuisset in Americam et reliquas terras ab illis Anglo-Gallis occupatas... SI... Est proverbium Gallicum quod ait: " Quis verbo 'SI' utitur, Lutetiam in lagoenam inserere potest " Sed revertamur ad nostrum Vercingetorigem miserum. Miser quidem fuit, sed feliciter nepotes habuit qui eum ulciscantur, Asterigem, Obeligem et alios, qui nunquam sinent se in carcere Romano strangulari... Valete, et vestris commentariis mementote nobis favere Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
N
Johanna regem Anglicam resistens linguae Francogallicae fortasse non nocuit sed favebit: si Francogallice nos Americani loqueremur (si Lutetia in lagoenam insereretur), etiam lingua illa elegantiam sine dubio amitteret, eodem modo quo lingua Anglica apud nos re vera lacessita et torquata est.
T
Natus quoque tali die fuit musicus magnus qui vitam tristissimam egit et forsan parum notus: 26 sep 1869 in Kontina (Asia) natus est Soghomon Soghomonian qui sibi nomen cepit 'Komitas'. Studiosus egregius musicae popularis Armeniae, patriâ a Turcis deletâ demens factus est usque ad mortem (Lutetiae 1935). Debussy eius musicam adamavit. Dixi quia, si minus novisti, valde placebunt eius opera et tibi, Pastrix optime. Vale
latine
Publicité
Publicité