Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
25 mars 2007

Quot libri !

Hodie, ut quotannis facere soleo, mercatum librorum sollemnem Parisiacum lustravi. Hic mercatus (quem vocare possimus 'nundinas librarias') non dissimilis est ei qui quotannis mense Octobri Francofurti in Germania habetur, sed, ut mihi videtur, haud tam ingens quam ille. In hoc tamen plus quam mille editores, non solum Galli, sed etiam ex aliis terrae regionibus venientes, exponunt et venalia proponunt complura centena milia librorum res omnis generis tractantium. Ingens lustratorum multitudo in angustis spatiis inter mensas librarias leniter ambulat, consistit, denuo incedit, dum pueri et puellae, imprimis imaginum nubeculatarum (ut aiunt) curiosi, huc illuc festinant. Alii visitatores emunt, alii solum intuentur, vel aliquando librum quemdam aperiunt, curiose evolvunt, uno pede stantes etiam gratis legunt... Ex quibus unum me esse fateor, nam tot sunt hic libri, dii immortales ! ut quos emam nesciam, eo magis quod haud mediocri pretio veneunt plerique...Itaque hunc mercatum ipse adeo magis ut comperiam quid edatur novi in rebus quarum studiosus sum , quam ut emam, praesertim nunc, 'deficiente crumena', ut ait Juvenalis. Quid multis ? Ex hac lustratione redii, manibus vacuis, pedibus fessis, sed mente referta omnibus quae avide hausieram ex variis libris quos evolveram. Valete, optimi lectores et lectrices, ad proximam hebdomadem... Et quam maxime gaudete. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité