Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
28 mars 2006

Nunc est bibendum !

"Nunc est bibendum, nunc pede libero pulsanda tellus !", canebat Horatius poëta, cum auditum est Romae de Cleopatra, regina Aegypti, victa ab Augusto prope Actium. Nos, bibendo, non victoriam sanguinolentam celebramus, nam bella odimus, victores timemus, pacem laudamus. Quod canimus est reditus lectorum et lectricum qui denique tandem experrecti sunt e somno suo hibernali. Quidam certe adhuc desunt, sed reditus eorum exspectatur. Ego quidem nunquam, deis juvantibus, desinam scribere cottidie aliquot lineas, ne communicatio interrompatur non solum inter me et lectores, sed etiam inter lectores ipsos. Nam non sine gaudio animadverti complures eorum incepisse inter se colloqui per nuntios ad hoc diarium missos. Optime ! carissimi amici et amicae. Pergite texere inter vos hoc (inter)rete amicitiae, etiam diversis linguis utendo, si Latina non sufficit. Illa manebit tamen quasi vinculum quoddam inter vos, ut jam est inter nos. Valete et bibite (vivite) bene. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
M
O, dilectissime Magister!

Recte dicis! Et cum verbis tuis ad me tria iuris praecepta (honeste vivere, alterum non laedere, suum cuique tribuere)Ulpianis (ex Corpore iuris civilis) veniunt!

Gaudeo pro responsionem tuam, Ludivice. Sed denuo vobis rogo: Estne omnibus eadem lex? An illa omnibus observatur?.

Amplexum magnum tibi, Ludivice, et vobis, ceteri amici.

Maximus Hispanus
L
Dilecte Maxime:

Libertas est:

"1. Honeste vivere".
"2. Neminem laedere".
"3. Suum cuique tribuere"...

Ex immo corde te saluto.
Cura ut valeas
M
Ubi dicit "...si tamen libertas mea ipse designo..." dicere decet "... si tamen libertas mea me ipse designatur ..."

Ignoscite me. Gratias vobis ago.

Maximus Hispanus
M
Ah! Libertas! Nemo quae est scimus, sed semper eam invocamus.

Quaene est libertas, fratres? --Ego autem vos rogo!.
Ubi mea libertas incipit et quonam finit? Quisne hoc instituit vel constituit? Quisne nos dicit usque ad quem extremum illa patet??.

Et vera libertas est si alius illam constituit?
Certe non credo! Quia vero si alius libertatis meae terminos figit... dubio ne me libertatem habere!.

Et... si tamen libertas mea ipse designo, ... qualis lex divina me inspirat ut aliis in respectu habeam et maneam?.

Istane lex naturalis eadem omnibus est?.
Aliquis magisne libertatem aliis habet?

Fortasse libertas tantum notio sit! Fortasse, sodales, servitus etiamnunc subsistit, sed altera forma. Et nos ... nos id ita videre nolimus!!

Vae! Sed nihil refert! Ergo vivimus, bibamus!!
Et, qui orbem terrarum fecit, eum curet (et si possibilis, nos quoque cum eo)!!

Valete.

Maximus Hispanus.
P
AAAAMEEEEN !
latine
Publicité
Publicité