Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
24 février 2006

Optime

Optime meruistis, amici, de Republica Latina sine finibus...Uterque vestrum lapidem suum attulit ad aedificandum castellum vel oppidum, ex quo nos proripiemus ad orbem terrarum subigendum !!!! Sed iter longissimum nobis est percurrendum. Praeterea nondum audivimus alios lectores, alias lectrices opiniones suas exprimentes. Exspectemus igitur. Non necesse est, optime Karklau, nunc eligere diem ad celebrandam nostram sodalitatem. Quod nos non impediet quin celebremus Idus Martias, si Caesaris memoriam, ut tyranni, exsecrari. Tyrannus certe fuit, et dictator, sed etiam et praesertim scriptor egregius et exmplum elegantiae et, ut dicunt, imperiosae brevitatis. Sed de hac re alias... Valete, optimi amici, et dormite bene. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité