Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
17 février 2007

Dies Stultorum

Apud Romanos, si Ovidio credimus, hic dies erat dies festus Stultorum. Felices Romanos, qui unum solum diem stultis consecrabant. Nos cottidie sacrificia iis facimus. Et utinam ipsi tantum stulti essent. Sed stultitia iis non est satis. Ei addere solent maleficentiam, avaritiam, zelotypiam, cupiditatem, immanitatem. In omnibus ordinibus reperiuntur, nullo loco excepto, in summis muneribus haud minus quam in imis civitatis gradibus. Quod Erasmum non fefellit, cum Elogium Stultitiae (quod Graece Encomium Morias vocavit) composuit, in quo nullum hominum genus invenit cujus stultitia manifeste ostendi non posset : civitatum moderatores, episcopi, theologi, philosophi, mercatores, artifices, divites, pauperes, optimates, plebei homines, nupti, caelibes, viri, feminae, pueri, puellae, senes, anus, nemo, sententia quidem auctoris, stultitiae expers reperitur. Quid si Fruticem nostrum nosset ? Ergo omnibus stultis hodie festum diem optemus, dummodo ipsi stultitiam confiteantur, quod Stultis Romanis die suo festo faciendum erat. Est autem locutio Gallica quae imbecillos nominat "beatos". Beati certe illi, sed quid de ceteris ? Valete, optimi lectores lectricesque optimae, et quieta vespera dulcique nocte fruimini. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
P
Ave, optime Nemo, quamdiu de te nihil audivimus !<br /> Gaudemus igitur te rursus nos visitare. Sed quid de diario tuo, in quo jamdudum nihil scripsisti ? <br /> Quid suavius in vita quam desipere ? Certe, sed "in loco !" addidit Horatius.<br /> Vale
N
Quamquam "neminem" scripsisti stultitiae expertem reperisse, me oportet hoc argumentum plane falsum diluere. Tantum enim abest ut ego, cui est nomen illud "Nemo," stultitiae sim expers, ut reapse illius deae cultor sim studiosissimus. Quod condimentum sapidius, etsi non sapientius, quam stultitia invenitur? Quid suavius in vita quam desipere?
latine
Publicité
Publicité