Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
20 mai 2006

Eiffel an Babel ?

Usque adhuc, optimi amici, putabam me Lutetiae habitare. Cottidie aspiciebam turrim Eiffelianam, noctu splendide illuminatam, et singulis horis, per decem minuta, scintillis candidis micantem, spectaculum semper gratissimumoculis non solum Parisiensium, sed etiam pereregrinorum, qui gregatim confluunt ad pedes turris, noctibus quidem serenis, ut fruuntur hoc spectaculo admirabili. Sed quid factum est ? Turris Eiffeliana mutata est in turrim Babelianam. In commentariis ad hoc diarium missis diversae linguae apparuerunt, et, quod maxime movet admirationem meam, modo re vera insolito. Etenim videmus Julium Caesarem ipsum scribere Batavice, ad Reginam Noctis quae utitur modo Gallica, modo Germanica, modo Batavica lingua, et Hispanos etiam subito usurpare linguam Sarmaticam. Ubinam gentium sumus ? Non quod reprehendere velim illos polyglottas, nam ego ipse linguarum studio valde delector. Sola ex his linguis de quibus supra dixi, Batavica mihi aliena est. Sed polliceor, si vos ea uti pergetis, me conaturum eam discere et intellegere. Quod ad Sarmaticam pertinet, ego eam scio, et tantum doleo quod litteris Cyrillicis nescio in ordinatro uti, ut vobis respondeam. Sed, perpensis omnibus rebus, malo propositum meum tenere, et Latine solum scribere... Valete, optimi lectores et lectrices Babelenses, et somniate dulciter... Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
M
Le mie congratulazioni a Salvador:

Con tutta l'eloquenza ha espresso.
Le torri sono state simboli di forza sempre e hanno motorizzato, capace di essere sostenuto appeso su per sempre, col passaggio di tempo. Così noi sosteniamo i latini, non solo nei nostri cuori, menti e scritture ma è la stessa anima....
C
Ergo ut habeas bonissimam noctem, Salvator, et bene omnes dormite!
C
Ergo ut habeas bonissimam noctem, Salvator, et bene omnes dormite!
S
¡Voilá! ¡Eureka! ¡Olé! ¡Viva!
Ego, qui non loquor linguam anglicanam, in hoc tempore vidi intellexique litteras nostrae Reginae Noctis.
Scitne, nostra carissima amica, etiam linguam Latinam?
Se posse cogito, etsi adhuc non audet uti hanc pulcherrimam linguam.
Gratias ago tibi ob tuas litteras, quas intellexi, mea cara amica etiamque gratias, care Pastrix, ob tuam enarrationem de quaestionibus Babelianas et ob comparationem Turre Eiffeliana.
Haec nox laetum feliciterque eo dormitum.
R
Oh! Paix : m'A oublié je. Je peux être toute Regina Noctis que vous voulez. Il choisit. Mais que je ne peux pas être ... elle est une autre femme.
latine
Publicité
Publicité