Nunc est bibendum, nunc pede libero // pulsanda tellus ! Mox enim
depelletur Frutex ex Alba Domo, ejusque in locum succedet Obama.
Cujus victoria non solum in America, sed ubique terrarum celebratur
quasi non unius populi candidatus fuisset, sed orbis universi. Nonne
enim ad totum orbem pertinere is videtur, qui a patre Afro et
Mahometano, et a matre albicolore et Christiana (quanquam agnostica,
ut dicunt) in Insula Hawai ortus, primum in Indonesia (nisi fallor),
deinde in America, educatus est ?
Alioquin Americanus tota mente, animo, ingenio, non tamen unus ex
istis primatibus et optimatibus, ex petroleo aut negotiis argentariis opes
ingentes adeptis, sed qui studiis suis tantum diligentiaque sua
senatoris sellam primum assecutus, deinde vix paucis annis intermissis,
ad summum magistratum triumphaliter modo pervenit. Nunc vero restat
ut exspectationes immensae quas ubique concitavit novus praeses in
America et apud ceteros populos non decipiantur , non quidem ipsius
culpa, sed propter rerum statum quem quasi deterrimam hereditatem
ab antecessore suo pessimo accipere coactus erit.
Interea plus quam duo menses et dimidius praeterire debent antequam
gubernaculo Rei publicae potiatur, in quibus multa mala intercedere
possunt, nam quamdiu Frutex imperium tenet, nihil est quod
metuendum non sit .Utinam nihil nunc faciat iste quod emendari ab
Obama postea non possit !…In cauda venenum !

Pastrix