11 novembre 2007
Caudex caudam movet !
Frutici vehementer gaudere licet: denique tandem Antonio Blario successorem hoc munere dignissimum invenit, qui ad pedes suos catelli adulatoris partes ageret. Nonne vidistis quam ardenter Caudex noster ante herum suum caudam moverit. Metaphorice, scilicet. Non enim caudam illam salacem dico, quam Horatius (Sat.1, 2, 45) narrat cum testibus ferro demessam esse moecho qui in adulterio a marito deprehensus erat. Id genus quidem cauda, qualis Caudici sit, nihildum scimus, fateor. Confessiones Caeciliae de hac re nobis exspectandae sunt, quas, ut opinor, in foliis periodicis harum rerum curiosis non diu morabitur quin in medium proferat. De cauda ergo agebatur quam catellus, satisfaciendi hero suo cupidus, movet et agitat, dum sperat se, pro blanditiis suis, domini manu indulgenter permulsum iri. In qua re fateor nostro cani-praesidi rem optime successisse. Nam Frutex, tot et tantis difficultatibus intricatus, omnibus fere populis et imprimis suo ipsius invisus, a cunctis fere nationum rectoribus desertus, non potuit non libentissime catellum suum novum audire, laudibus ad sidera tollentem regimen Americanum, quod non dubitavit in exemplum proponere Galliae imitandum. Quin immo, coram legatis Americanis congregatis, cum declarasset se non cessaturum Galliae tales mutationes imponere, ut statum in ea rerum similiorem efficeret ei quem in America admiratur et approbat, summo cum fervore addidit: "Nam ego Galliam ardenter amo !" Amore ardoreque tuo Gallia non eget, Caudex, serva eos potius, quaeso, amicis tuis, qui tibi jam cognominarunt "Sarkozium Americanum".
Valete, optimi lectores et lectrices, ad proximam hebdomadem
Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
P
J