5 juillet 2006
Tempestas pessima
Post nonnullos dies nimis calidos, similes iis quos passi sumus aestate anni MMIII, cum tot senes et anus ex calore nimio, quem vocaverunt 'canicularium', mortem obierunt, ut Rei Publicae principes ipsi ab adversariis suis et a populo fere universo, crimine imprudentiae et imperitiae, non plane merito, accusarentur, post hos dies, ergo, venit tempestas pessima, cum tonitru, fulminibus, grandinibus, imbribus violentis, ventis vehementibus, quae temperaturam ne imminuit quidem, sed aëris humiditatem multum auxit. Complura loca et pauci homines fulmine icta sunt, et lumen electricum in variis regionibus Galliae (et fortasse aliarum terrarum) interruptum est. In villa nostra, ab aliis domibus aut aedibus separata, media nocte, tonitrus fragor, fulminis fulgor , grandinis strepitus, venti impetus, qui domum totam concutere posse videbatur, omnia ad memoriam revocabant has pelliculas quibus calamitates finguntur, ut Titanici naufragium, tanquam si essemus in medio Oceano elementis hostilibus omnino effrenatis obsessi. Sed fortunate nobis quidem nihil mali accidit, praeter brevem electrici fluxus intermissionem. Nunc vero hac hora tempestas paulum conquievisse videtur. Et, Jove adjuvante, haec nox quietior erit, nox, quam vobis opto, optimi lectores et lectrices, non solum quietam, sed somniorum plenam dulcium et dignorum Regina sua.
Valete in crastinum.
Publicité
Publicité
Commentaires
L
L
M
R
R