Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
16 juillet 2006

Inclementia canicularis

Non melius quam hac locutione a Sidonario Apollinari in una Epistularum usurpata describi potest tempestas qua his diebus afficimur. Vix tolerabilis calor, in tota Gallia, sed sine dubio in aliis partibus Europae (in Hispania suspicor res haud melius se habere...), omnes conqueruntur, senes, anus, imprimis, sed etiam pueri et puellae in campis suis ferialibus, aestuant, aegrotant, et aliquando animo linquuntur ob hunc calorem nimium, qui etiam noctu vix diminuitur. Rerum periti se interrogant de causa hujus calefactionis aëris, quae ad memoriam revocat illam aestatem anni 2003 (MMIII), qua in Gallia tantum plus quam quingenta milia hominum, praecipue senes et anus, ex calore mortem (haud semper tamen immaturam) obierunt. Plerique homines scientiarum naturalium periti censent hanc calefactionem aëris a pollutione quadam nasci, quae quasi foramen fecit in atmosphaera quae Planetam nostrum cingit, per quod radii maxime nocivi a Sole orti transmittuntur ad nostram Terram. Verum est multas nationes, hujus causae certiores factae, conventum quoddam, Kyotense dictum, fecisse, quo se obligabant ad diminuendam illam pollutionem, sed infortunate quaedam civitates inter eas quae maximam pollutionem faciunt, nomen suum huic convento dare negarunt, ut America.... Valete, amici, et nolite oblivisci multum bibere, etiam si non sititis (praeceptum medicorum) Pastrix P.S. REGINA NOCTIS, sive praesens, sive absens, ex cordibus nostris nunquam exis.. SKIASONAR: recte mones: non satis attente commentarium tuum legeram...
Publicité
Publicité
Commentaires
phy, sicut scholasticus pravissimus hoc scripsi... legatis quaeso "habente" pro "habens."
L
Ton latin est parfait!

Valde gaudeo legere quod scribis.

Vale. Valete omnes.
Ludovicus
S
sic quoque est in Francogallia?
ferre nequeo calorem!!!proxima litori habito sed nihili est: aer percalidum non sinit ,mihi saltem, ibi manere et sicut marmotam me sentio, sine viribus ullis.
sed credo omnes responsales esse de mutatione Terrae nostrae, semper res commodas quaerentes. apud me, solent autocineta gubernare et ad acta diurnaria emendum, etsi in loco sat apto amoenoque ad ambulandum habito.
nimis libenter utimur beneficiis nostris et non solitum est de ceteris cogitare. potius solemus dicere: "si ceteri sic faciunt, cur non ego?" et hoc modo semper responsalitatis nostrae obliviscimur.
non recte facit administratio Americana cum non subsignat protocolum illum, sed meliores sumus ceteri? quid facit quicumque ad servandum quod adhuc habemus? quia ego sat habeo verborum in quibus de societate vel de populo dicitur, sicut si res aliena foret cum omnes pars sumus.
(quid de Mururoa?-veniam si nominis insulae non bene memini, et veniam praecipue quia non est mens mea in Francogallos impetum facere. tantum vellem ut magis quicumque ipsum intueretur et particulam suam harenae poneret ad meliorem mundum faciendum)

sad iam hactenus de rebus gravibus. maxime sollicitor Neminem legens. mense Augusto itinerare volo in Civitates Foederatas et sperabam ibi liberam esse hoc cruciatu aestivali. nullo loco erit le royaume où le froid sera roi et je serai reine?
N
Aestas ad Americam quoque iam advenit: prima luce in diaeta mea thermometrum sex et octoginta gradus (sic Fahrenheit -- trigenta gradus Celsianos) supra zerum numerum exhibuit. Cras paene centum gradus exhibebit; ego et amici in acta iacebimus et apricabimur et in mare natabimus, ut mos aestate est. Delphini prope litora nostra ludere solent, et multi homines tabula fluctivaga prolabuntur.

Hodie tamen, dum nonaginta modo gradus sunt numerati, omnes libros et vestimenta et cetera in arcis condere mihi oportet ut mansionem mutabo die Iovis.
R
My dear friend: How it could move away to me of you? He always is in my heart, in my soul, in my skin… To write it is a pleasure for me and I do it for you want love to me like…
Mes accolades et affections pour : Pastrix, Máximus, Ludovicus, Thersites.... Merci parce que je sais que ses sommeils, je suis toujours présent....

¡A lot of kisses, multa oscula, vielen küben!
latine
Publicité
Publicité