Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
23 février 2006

... sine finibus

Nonne animadvertistis, amici, his temporibus multiplicatas esse sodalitates, quarum nominibus locutio 'sine finibus' additur. Ut, exempli gratia, "medici sine finibus" qui ad quamlibet terrae partem accurrunt ad curandos homines aegros morbo epidemico, vel vulneratos in terrae motu aut inundatione quadam qualis facta est in Asia meridionali orientali anno praeterito. Aut ''diurnarii sine finibus", qui semper parati sunt ad adeundam quamlibet regionem, ubi grave quoddam eventum, ut bellum, seditio, rerum mutatio, oritur. Fere omnes professiones nunc habent hoc genus tituli, ita ut non mirer si quodam die apparere videamus " fures sine finibus" (qui jam exsistunt, sed hoc nomine nondum vocantur), et (cur non?) "prostitutae (et prostituti) sine finibus" ....Nunc ergo nos, cur non constituamus sodalitatem cui titulus sit: "Latinistae sine finibus" ? Cujus hymnus sit, ut exemplum sequar Karklau: (Chorus) "Haec est ùltima pùgna ! "Congregèmus, et cràs, "Latîna fiet lingua "Humàni gèneris !" Nunc dormire possumus quiete, officio nostro functi sumus.... Valete omnes... Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
K
Nos, O.N.G. Latinistae sine finibus, consociatio docta et internationalis, nomime S.P.Q.R.(Sine Patria Querubundi Romani)a nullis fide religiosa, nullis partibus politicis, nullo regimene pendet.....dicit quod sequitur....

POSCIMUS AB UNIONE EUROPEAE UT LINGUA LATINA INDICI SERMONUM OFFICIALIUM UNIONIS ADDAT NAM LINGUA LATINA MATER PLERARUMQUE LINGUARUM OFFICIALIUM UNIONIS EST..AMEN

Carissime Pastrix, quaeso diem internationalis latinistarum sine finibus deligas....qod omnes consociationes ullam diem habent....

Idus Martii??????'.....jejejeje...15 martius???
M
"Omnes unus vero simus,
beati in orbe terrarum
et eum plenum parabolarum
quibus nos intellegimus",

Ignoscite, sed me non optimus vates esse iam scio.
Haec labor, sine dubio, Karklau (dat.) melius fuerat.

Exspecto impatiens eius apportationem.

Ut semper... hac modo deambulabam.

Maximus D. Meridius "Hispanus"
latine
Publicité
Publicité