Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
20 août 2010

FABVLOSISSIMA FABVLARVM

Ditissimae quidem sunt fabulae, quas divulgarunt homines antiqui, et imprimis poëtae ut Homerus , Hesiodus, Ovidius et alii, ditissimae  miraculis creditu difficillimis, metamorphosibus variis, coitibus incredibilibus inter bestias et homines effectis, quibus miraculis num crediderint re vera homines illius aetatis  necnon in dubio ponere licet. Nemo certe aliqua doctrina excultus iis nugis fidem habere poterat, quibus soli poëtae utebantur ut carmina sua exornarent, quod quoque quidam poëtae aetatis nostrae. etiam nunc facere solent.  Sed quantum interest inter haec ornamenta poëtica et istas fabulas quae fidelibus catholicis proponuntur ut iis credant quasi dogmata de quibus dubitari omnino nefas sit ! Quod tamen Ecclesiae Catholicae usque adhuc ita succedit, ut ad celebrandas caerimonias ingentes ad has fabulas pertinentes multitudines innumerabiles congregentur, ut nuper evenit die XV m. Aug. , quando commemorari solet “assumptio” Virginis Mariae, quae traditur mortem, ut quilibet homo, morte corporea non  affecta esse, sed dormiens ab angelis ad “caelum” sublata esse. Et maxime mirum est, quod hoc dogma proclamatum est, non in tempore antiquo, quando plerique homines credebant caelum esse quasi quoddam firmum firmamentum in quo caelites in soliis sedebant et animas vel etiam corpora mortuorum cum novem angelorum choris  excipiebant! Quo tempore  vulgo credebatur post mortem in caelum emitti justos, in inferna autem loca damnatos, utrosque in aeternum. Non, inquam,  illis  ignorantiae temporibus proclamatum est illud dogma, sed anno 1950, vix undecim annis ante quam astronauta Russus, nomine Gagarin, circuitum circa Terram perficeret, et undeviginti annis ante quam astronautae Americani in solo Lunae pedes primum ponerent.  Ubi tunc erat illud caelum, quo ab angelis sublata erat virgo Maria, et, ante eam, —sed propriis viribus,— ascenderat  Jesus Nazarenus ?

At, inquies, quae fuit illa Maria quae tot et tantis honoribus digna Ecclesiae visa est ? Simpliciter dictum, quam  proxima affinitate conjuncta erat cum tribus personis quae deum christianum componere dicitur: etenim erat Patris nurus, Sancti spiritus uxor, Verbi mater. Quid propius inveniri potest ?? Itaque a Catholicis et Orthodoxis paulum abest ut Dea quaedam  omnipotens habeatur, maximorum miraculorum  omnino capax, dum rite imploretur. Vnde multitudines ingentes infirmorum quae omni occasione congregantur  in loca ei sacrata, ut Lapurdum in Aquitania, ex quibus unusquisque toto corde—frustra—sperat se sanum rediturum.

“ O miseras hominum mentes ! o pectora caeca !”

Pastrix

 

Publicité
Publicité
Commentaires
N
Generally I do not post on blogs, but I would like to say that this post really forced me to do so, Excellent post! New Era Hats
W
Good post. I am also going to write a blog post about this...I enjoyed reading your post and I like your take on the issue. Thanks.http://www.jerseysonline.co
F
rmtなどがそうだ。rmt リネージュ2これらMMORPGといわれるオンラインゲームは、リネージュ2 rmt1つのサーバーに数千人のプレイヤーが同時にログインしゲームを行なっている。ここでいうサーバーとは、物理的なサーバーではない。MMORPGでは、rmt とはサーバーやワールドと呼ばれる単位で複数の同じ世界が存在する。アトランティカ RMT3万人が同時に1つのサーバへアクセスすると処理が重くなってしまうrmt aion
U
ugg ugg ・ヨゥ`・ト ・「・ー 牢フ・ugg ugg ・ヨゥ`・トヘィリ・/b> ugg ・マ・・、 ・爻`・ネ・ヨゥ`・ト ・爻`・ネ・ヨゥ`・ト ugg UGG シ、ーイ UGG ヘィリ・/b> ・「・ーヘィリ・/b> UGG ミツラ・/b> ugg ・皈コ ムゥ、ホ・ヨゥ`・トugg、マ。「・ロ・テ・ネ。「ugg ・ヨゥ`・トカャ、ホMM、ホ・ケ・ソ・テ・「・ー・ユ、ヒ。「・メサ、ホムuニキ、マ。「牢フ・ugg!キス、ホホツ、ォ、゚、ホ、「、・a href="http://www.ugg-go.jp/" rel="dofollow">ugg ・ヨゥ`・トヘィリ・/b>サャ、熙荀ケ、、。「ラ釥籔リメェ、ハ、ウ、ネ、マ。「、゙、ソ。「ugg ・マ・・、ウャ・・、・・ノ、ヌ、ケ。」・爻`・ネ・ヨゥ`・ト・ノ・・ケ、マメサト・ミ・爻`・ネ・ヨゥ`・ト uggラナモテ、ケ、・ウ、ネ、ャ、ヌ、ュUGG シ、ーイ 。「、ス、・ャUGG ヘィリ・/b>・キ・ユ・ゥ・ホ・ノ・・ケ・「・ーヘィリ・/b>、茹サゥ`・ソゥ`、・ニ、、、・ォ、ノ、ヲ、ォ。「ウャ携モテオト、ハ・メサ、ホムuニキ、マ。「UGG ミツラ・/b>チシ、、゚x談、ヌ、ケ」。ムゥ、ホ・ヨゥ`・ト、ホ・ノ・・ケ、ャ。「ラ釥篳ヒ壥、ホ、「、・ャ、ホ・ェ・マ・、・ェヨン、ヌ」。ugg ・皈コ
U
ugg ugg ・ヨゥ`・ト ・「・ー 牢フ・ugg ugg ・ヨゥ`・トヘィリ・/b> ugg ・マ・・、 ・爻`・ネ・ヨゥ`・ト ・爻`・ネ・ヨゥ`・ト ugg UGG シ、ーイ UGG ヘィリ・/b> ・「・ーヘィリ・/b> UGG ミツラ・/b> ugg ・皈コ ムゥ、ホ・ヨゥ`・トugg、マ。「・ロ・テ・ネ。「ugg ・ヨゥ`・トカャ、ホMM、ホ・ケ・ソ・テ・「・ー・ユ、ヒ。「・メサ、ホムuニキ、マ。「牢フ・ugg!キス、ホホツ、ォ、゚、ホ、「、・a href="http://www.ugg-go.jp/" rel="dofollow">ugg ・ヨゥ`・トヘィリ・/b>サャ、熙荀ケ、、。「ラ釥籔リメェ、ハ、ウ、ネ、マ。「、゙、ソ。「ugg ・マ・・、ウャ・・、・・ノ、ヌ、ケ。」・爻`・ネ・ヨゥ`・ト・ノ・・ケ、マメサト・ミ・爻`・ネ・ヨゥ`・ト uggラナモテ、ケ、・ウ、ネ、ャ、ヌ、ュUGG シ、ーイ 。「、ス、・ャUGG ヘィリ・/b>・キ・ユ・ゥ・ホ・ノ・・ケ・「・ーヘィリ・/b>、茹サゥ`・ソゥ`、・ニ、、、・ォ、ノ、ヲ、ォ。「ウャ携モテオト、ハ・メサ、ホムuニキ、マ。「UGG ミツラ・/b>チシ、、゚x談、ヌ、ケ」。ムゥ、ホ・ヨゥ`・ト、ホ・ノ・・ケ、ャ。「ラ釥篳ヒ壥、ホ、「、・ャ、ホ・ェ・マ・、・ェヨン、ヌ」。ugg ・皈コ
latine
Publicité
Publicité