3 mars 2006
quae patientia !
Quae patientia tibi est, care Klarklau, qui totum diarium hoc legisti, a primo die quo incepit, usque hoc tempus. Te multum admiror. Sed cur totum commentarium tuum Hispanice scripsisti, non Latine ? Tu certe, tot horis consumptis Latine legendo, potuisti eadem lingua uti ad scribendum. Sed nihilominus tibi gratias ago pro tua aestimatione, et gaudeo quod nugae meae tibi placuerunt. De sorice qui munusculum affert puero qui dentem ' lacteum ' perdidit, memini me locutum esse, cum dentista mihi dentem (non lacteum!) extraxit. Eadem fabula narrari videtur in aliis regionibus, et in ipsa Hispania...Homines ubique iidem sunt. Utinam id sentiant et desinant inter se pugnare et invicem interficere !
Sed, dum tecum loquor, non obliviscor ceterorum lectorum et ceterarum lectricum : etiamsi non multum scribunt, tamen scio multos eorum, multas earum assidue legere hos nuntios. Itaque eos et eas saluto ex imo corde, et eis dico :
Valete, amici et amicae, et pergite favere huic diario ejusque scriptori...
Publicité
Publicité
Commentaires
K
K
K
K