Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
4 novembre 2006

Hypocrisis

In Ephemeride Latina nuper legi haec: "Photographemata militum Germanorum horrorem moverunt". Quae photographemata talem horrorem movere potuerunt ? Num in iis visi sunt milites interficientes homines Afghanos, mulieres, pueros ? aut puellas stuprantes ? aut homines cruciantes, ut Americanos imitentur ? Minime ! Si talia in photographematis ostendebantur, nullus horror protinus moveretur, at contra omnes commentatores dicerent illos milites optime officio suo fungi, quod est scilicet interficere, torquere, stuprare. Nonne ad talia facienda in hostilem terram missi sunt ? Nonne ad bellum omni modo gerendum stipendia merentur ? Quis milites Israhelianos vituperare audet, quod curribus loricatis vehentes, sine ullo periculo suo, mulieres et infantes invadunt ? Omnia ista sunt facinora in quolibet bello omnino consueta et ab omnibus ad humanitatem excultis nationibus approbata. Ergo quid fecerunt illi milites Germani, quod talem horrorem moveret, ut etiam Angelica cancellaria foederalis diceret talia facinora non toleranda esse et acriter persecutum iri ? — Illi milites visi sunt "cum ossibus humanis ludentes" ! Neca, ure, torque, stupra, quantum vis, sed ea condicione ut ii quos necas, uris, torques, stupras sint VIVI. At ubi primum mortui sunt, noli eos tangere, tibi sacri facti sunt qui, dum vivebant, etiam animalibus vilissimis viliores habebantur ! Optimus hostis, aiebat dux quidam, est hostis mortuus . Valete, optimi lectores et lectrices, et dormite bene Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
P
Gratias tibi ago maximas. Ego quoque diario tuo cottidie legendo delector...<br /> Vale.
T
Macte, Pastrix! Macte lucidissimum commentarium tuum!
latine
Publicité
Publicité