Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
8 janvier 2006

Stellarum musica

Sine dubio vos jam animadvertistis in quibusdam curribus traminis subterraneo (metropolitano) saepe cohaerentes muro tabulas parvas in quibus inscripta sunt poëmata plerumque brevissima, ex aliquot versibus constantia, quae aliquando pulcherrima sunt. Hodie animadverti unum ex his poëmatiis quod dicebat : "Non est desertum tam vastum, quod transire non possit homo, quem stellarum musica sustineat (aut ferat) ". Quid dicitis ? nonne pulchrum ? Infortunate oblitus sum notare nomen scriptoris. Sed credo eum praemium accepisse a moderatoribus Metropolitani. Ergo, poëtae qui me legitis, nolite dubitare mittere versus vestros his moderatoribus. Fortasse honos vobis obtinget videndi nominis vestri in muro currus subterranei. Ad calamos vestros igitur ! Valete et dormite bene. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité