Quomodo valet mundus ?

Responsum : Pessime, Dominae, Domini ! Etenim si ad statum mundi rerum materialem respicis, vides stratum ozonis perforatum et radios solis mortiferos ad terram permittens, vides naturam caeli in pejus mutatam et ita calefactam, ut aliquando glacies polorum liquefacta augere possit maris aquam ad mergendas insulas et urbes multas prope litora sitas, vides terrae motus et procellas turbinesque ingentes vastantes civitates , vides morbos et pestilentias inauditas delentes populos innumerabiles, et simul eodem tempore homines fere ubique terrarum sicut lupos invicem trucidantes. Sed ad haec addendus est pessimus status rerum socialium : passim gubernantibus multitudines reclamant, quod nimis argentariis tyrannis  obtemperent ; ubique inter pauperes et divites in dies magis interest cum in diversis nationibus tum in eadem civitate, ita ut fere ubique plebs novarum rerum cupidam se praebeat ; corruptio principum ubique res publicas quodam modo putrefacit, suffragia populi adulterantur, passim tyranni  potestatem suam per fas et nefas tueri conantur. Quid plura ? Mundus videtur tam aeger ut nemo jam sciat quis medicus quibusque medicinis eum curare, nedum sanare, possit.

Quid tum ? Estne desperandum ? Equidem non puto. Tantum spero populos, non principes, modum ex hoc angiportu exeundi invenire posse, maximam rerum eversionem universam faciendo, qua denique tandem res perversae in rectam viam reducantur, et concordia inter homines et naturam instituatur. Amen.

Pastrix