In Gallia his diebus de nova lege acriter  certatur, quam legislatores 

sunt sancituri  in fine hujus mensis, et per quam cuilibet licebit matrimonio jungi 

cum altero, cujuscumque sexus erit, id est  etiam viro cum viro, aut feminae cum

femina, sicut jam fit in novem aliis civitatibus in orbe terrarum. Sed in Gallia

Ecclesia Catholica cum aliis sectis religiosis,—Judaeis et Mahometanis

imprimis— huic legi acriter adversatur, et ingentem reclamationem in viis

Lutetiae praeparavit quae facta est die Solis praeterito, et quam

plus quam trecenta milia hominum omnium aetatum et sexuum

participaverunt. Quod minime impedire potest  quominus lex

sanciatur, sed nonnullius momenti omnibus videtur.

Mihi vero videtur hac lege neminem  matrimonium contra suam fidem vel

opinionem facere cogi sed solum libertatem dari omni homini cum altero

se jungendi. Omnis lex autem quae novam libertatem addit nonne probanda est ?

Si huc adjicitur novem jam civitates ante Galliam hanc consuetudinem

recepisse, inter quas aliquot inveniuntur,   ubi Ecclesia Catholica

auctoritate maxima fruitur, ut Hispania, Lusitania, Belgium, cur in Gallia

sola sanciri non possit  ?

Sed necesse est hoc jurgium mox in oblivionem casurum, Gallia novum bellum in

Africa inferente...

Pastrix