Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
9 février 2007

Vox tacuit...

In hoc diario quondam lectores hortabar ut diarium ('blogum'') a puella quadam Bagdatensi Anglice scriptum adirent, cui titulus est : 'Baghdad burning' (Latine, ad instar illius Vergiliani 'Ardet Ucalegon': 'Ardet Bagdatum'). Nam in hoc diario inveniebatur narratio vividissima et, ut videbatur, protinus veridica, eventuum et calamitatum quibus afflictabatur caput antiquae Mesopotamiae. Puella illa, cujus nomen et aetas, in partibus saltem quas legi, non indicabatur (sed, si modo ejus scribendi credebamus, eam satis juvenem esse coniciebamus), in regione urbis satis prospera cum parentibus et affinibus suis habitabat, ubi familiae Siitarum et Sunnitarum, ante Americanarum copiarum irruptionem, satis quiete convivebant, adeo ut matrimonia inter eas non raro contraherentur. Sed Saddamo deturbato et Americanis imperium suum populo invito imponentibus, dissensiones gravissimae apparuerunt inter factiones ex quibus constat populus Iraquianus, sive in religione (inter Siitas et Sunnitas), sive in genere (inter Arabes et Kurdos, apud Xenophontem Carduchos vocatos), et tumultus perurbationesque cruentae et crudeles factae sunt, quae evaserunt in illud bellum omnium contra omnes, quod cuncti rerum hujus regionis periti praenuntiaverant Frutici, viro haud minus ignaro quam contumaci, sed omnino frustra, ut nemo nescit. Postea in regione quam incolit puella illa res in dies pejores fieri coeperunt, ejusque diarium acerbissimis querimoniis et accusationibus (et adversus Americanos et adversus gubernatores Iraquianos ab iis creatos) abundabat. Usque ad diem 31 m. Dec. 2006, quando vox ejus tacuit... Quid ei accidit ? Utrum viva an mortua ? An diarium hoc a potestatibus maleficis impeditum et clausum ? Nescimus. Speramus tantum eam mox rursus nos certiores facturam de iis quae accidunt in illa terra, tam exculta antiquitus et nunc tam calamitose afflicta. Valete, optimi lectores et lectrices, et dormite bene. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité