Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
23 octobre 2006

Creatio X Transformatio

Interdum resurgit et renovatur vetus jurgium inter eos qui credunt, sacris scripturis suis confidentes, mundum et omnia quae in eo sunt, plantas, animalia, hominem, a Deo creata esse talia qualia nunc ea videmus, et eos qui, Carolum Darwinem sequentes, putant ea non una simul exstitisse, sed, decursu temporis (longissimi certe, complures annorum miliones amplectentis), post multas transformationes et evolutiones facta esse talia qualia ea nunc sub oculis nostris apparent. Argumentum a prioribus nullum affertur, praeter verba sacrarum scripturarum suarum, quae affirmant caelum et terram et omnia quae in iis sunt creata esse sex diebus, aliquibus sescentis abhinc annis, nam si generationes a scripturis suis enumeratas percensuerint, invenient, ut videtur, hoc temporis spatium!. Verum est sescentos annos haud satis esse ut contineant omnes transformationes a discipulis Caroli Darwinis et a Terrae scientiae peritis expositas. In hac re saltem illos logicam rationem sequi fatendum est. II vero qui transformationes et evolutiones evenisse profitentur multa argumenta scientifica afferunt, ut veritatem opinionis suae probent: vestigia dinosaurorum, simiorum homini plus minus similium, et alias res quas longum sit enumerare. Attamen in dies plures et plures homines, in America, in Polonia, et aliis regionibus ubi religio pondus grave et auctoritatem aliquam retinuit, conantur imponere theoriam, quam vocant, creationis. Quanquam Johannes Paulus Papa ipse fassus est systema Darwinis esse hypothesim probabilem. Valete omnes et dormite bene. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
N
Doleo hanc "theoriam" creationis, quam rustici nostri et Americanarum urbium circumabulatores insani praecipiunt, alias in gentes quoque sterni. Nescio quomodo tot homines tam caeci esse possint. Haec turba, vel fortasse grex pecudum, etiam in Noah navem credunt; quam facile est eos persuadere ut suffragia et pecuniam cuidam ambitioso darent.<br /> <br /> Haec pagina me terret: http://www.answersingenesis.org/museum/walkthrough/
latine
Publicité
Publicité