Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
13 février 2007

Ad multos annos !

Die 13 (tertio decimo) m.Febr. anni 1995 (millesimi nongentesimi nonagesimi quinti, nam, ut haud semel vobis dixi, omnem occasionem arripio me exercendi in scribendis numeris), duo fratres quibus nomen praedestinatum erat Lux, vel Lumen (Gallice: Lumière), Augustus et Ludovicus, diploma de novo instrumento quodam a se invento publice inscribi jusserunt, quod 'cinematographum' appellabant. Quo instrumento vel machina , photographemata ejusdem rei vel animalis vel hominis intervallis certis capta continuo motu in telam albam projiciendo, omnes illius motus ostendi poterant, sicut in natura et vita cerni possunt. Cui inventioni, ut nemo non nescit, reservatum erat futurum clarissimum, de quo tamen vehementer dubitabant ejus inventores ipsi, qui, tunc temporis affirmasse dicuntur inventioni suae nihil utilitatis esse vel unquam fore, nisi ludendi et animi relaxandi causa. Adeo nonnunquam inventores ipsi inventionis suae pretium prorsus ignorare possunt. Nunc fratrum illorum 'Luminosorum' beneficio non solum animos relaxamus, sed cottidie novas res discimus, novos affectus cognoscimus, rerum naturae arcana perspicimus. Gratias vobis, Auguste et Ludovice, omnes incolae terrae agere, et in caelum nomen vestrum tollere deberent, et anniversarium cinematographi vestri sollemniter celebrare. Ad multos annos ! Valete, optimi lectores et lectrices, et somniate dulciter. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité