Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
5 avril 2007

Valete ad 22 m.Aprilis

Eo rus. Ad ferias Paschales agendas. Illic ordinatro et interreti uti non potero. Itaque hoc nuntium scribo antequam proficiscar. Die Solis 22 m.Apr., quo rediturus sum, cognoscemus denique inter quos duos candidatos praeses ReiPublicae Gallicae nobis eligendus sit. Nam adhuc sunt 12 candidati ! Sed verisimillimum est, nisi casus inopinatus evenerit, duos superstites fore ex his tribus : Nicolaus Sarkozius, factionis dexterae, qui fuit administer rerum internarum severissimus, aut Segolena Regalis, partium sinistrarum candidata, aut Franciscus Bayrus, studiosus antea partium dexterarum, nunc candidatum neutrius partis se profitens. Omnes opinionum scrutationes ita dubiae sunt, ut nemo re vera vaticinari aut augurari audeat quis victurus sit. Itaque dies Solis 22 m.Aprilis nobis Gallis maximi momenti erit , qua de causa rediturus sum illo die in urbem ad suffragium meum dandum. Nunquam enim abstinui ne electionis cujuslibet particeps fiam. Id enim censeo primum civium jus et officium esse ut eligant eos qui de rebus ipsorum curare debebunt. Ergo ad illum diem valete omnes, optimi lectores et lectrices, et, si vos quoque ferias habetis, otio vestro quam jucundissime fruimini. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
Ut apparet, duo candidati supersunt: Royal et Sarkozy. Actum est de le Pen, quem nos propter eius sententias stultissimas in ludibrio habuimus. Nunc audimus Sarkozy esse insanum et rei publicae periculosum; dixitne iam ille quidquam tam stultum quam erant sententiae quas le Pen effundere solebat?
N
Ut apparet, duo candidati supersunt: Royal et Sarkozy. Actum est de le Pen, quem nos propter eius sententias stultissimas in ludibrio habuimus. Nunc audimus Sarkozy esse insanum et rei publicae periculosum; dixitne iam ille quidquam tam stultum quam erant sententiae quas le Pen effundere solebat?
T
I.
N
Nescio quam ob rem, sed non licuit mihi cum meis verbis "res haud credibiles" ligamen includere ad hanc paginam: http://www.20minutes.fr/article/149372/20070405-Politique-Le-Pen-le-manuel-Sarkozy-et-le-hors-jeu.php
N
Utinam Pastrix Prudentia Praeditissimus esset candidatus! Ego re vera vaticinari aut augurari auderem quis victurus esset: nam "Populus Pastricem Poscit!" ut ex omnium bonorum oribus audiremus, una cum "Pastrix Praeses!" et "Pastrix Pro Pace et Pacifici Pro Pastrice!"<br /> <br /> At etiam hic in America Septentrionali, id est in America Surdi vel Stulto, nos qui nihil scimus et nihil curamus de aliorum civitatum rebus publicis, de uno candidato, Johanno Mario (?) le Pen nomine, homine non totam solum per terrarum orbem sed etiam apud barbaros trans Oceanum sitos noto, etsi illius uxor apud nos est fortasse notior, saltem audivimus. Qui enim res haud credibiles et stultissimas nuperrime dixit.
latine
Publicité
Publicité