Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
20 décembre 2005

In medio stat virtus

Aristoteles dixit omnes virtutes stare inter duo vitia affinia. Exemplum: inter superbiam et humilitatem est modestia ; inter temeritatem et ignaviam, fortitudo ; inter prodigalitatem et avaritiam, liberalitas ; inter gulam et austeritatem, temperantia. Sed his diebus omnia enormia esse debent. Si vis aestimari fortis, debes transire oceanos remigando in parva navi, aut ascendere in montes Himalayae sine oxygeno, aut in periculum certum vitam tuam adducere, peregrinando in regionibus militum et armorum plenis ; si vis aestimari verus amator (aut amatrix), debes possidere, vel possedisse centum feminas (aut viros) ; si vis aestimari dives, debes habere autocineta pretiosa et aeroplanum privatum ; si vis aliquis esse, debes elegi praeses Reipublicae. Ubi est illa 'aurea mediocritas', quam laudabat Horatius poëta ? Mediocritas quae stat inter nimium et parum. Neque dives, neque pauper ; neque stella, neque vermis : homo. Haec non est ideologia, est philosophia humana naturalis. Etiam voluptas gustanda est cum moderatione... Valete, optimi lectores, et fruamini bona nocte suavibus somniis ornata.. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
T
qui versa vers tu, euh non pardon vers toi !!
T
qui versa vers tu, euh non pardon vers toi !!
latine
Publicité
Publicité