Si credimus Jano Secundo, poëtae neo-latino Hagiensi saeculi sexti decimi, tria mala homini minantur, quae omnia littera F incipiunt. Etenim in uno ex epigrammatis suis, scribit : " Quae mala sint hominum rebus tria maxima, scire // Quaeris ? Habe paucis : femina, flamma, fretum. " Tria maxima mala, inquit. Et omnium primum femina. Miserum Janum ! Verum est eum mortuum esse vix annos viginti quinque natum ! De femina, vel de feminis, quid non dictum est ? Nonne aliquis (cujus nomen nunc me fallit) de ea affirmavit : "Malum quidem, sed malum necessarium !" ? Quidam fortasse addere possit : " Cui rei necessarium ? " Sed accusari non cupio quod unus sim eorum qui feminas oderint, et quos Graeci 'misogynas' vocant. Ego protinus neminem odi, neque viros, neque feminas, neque feles (quae quoque F littera incipiunt !). Est tamen aliquis cujus nomen eadem littera incipit, quem non possum non odisse. Conjecturam facite. Quem dixistis ? Fruticem ? Sophos ! Rem attigistis !
Itaque mihi in animo est versus Jani corrigere hoc modo : " Quae mala sint hominum rebus tria maxima, scire // Quaeris? Habe paucis : Furia, Fana, Frutex ". Id est : Furia bellica, Fanatismus, et is qui haec duo mala in se ipso complectitur : Frutex !
Valete, optimi lectores et lectrices, et dormite bene.
Pastrix