Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
16 février 2007

Silentium

In libro suo de Erhica Aristoteles ait: "Multas amicitias dirimit silentium". Rectissime monuit. Sicut planta, ad crescendum et formam assequendam, indiget aqua, sole, imprimisque cura et amore ejus qui eam colit, ita amicitia marcescit et paulatim evanescit, aut si praesentia caret, id est si amici alter ab altero tam procul absunt ut inter se vix unquam videant, aut si, etiam a longinquo, haud saepe epistulas aut saltem nuntia quaelibet alter alteri mittunt. Interdum unus de altero cogitat, sed cogitatio non sufficit. Oportet rem agere. Scribendum est, telephonandum est, coeundum est. Silentium dirimit amicitiam. Et sine amicitia, dixit Cicero, qui potest esse vita vitalis ? Cur hoc affero ? Ut simpliciter admoneam amicos, ne in aeternum taceant. Commentarios mittite. Sententias vestras exprimite. Quae vos sentitis, scribite. Nolite timere, ne menda, dum Latine scribitis, aliquando faciatis. Nihil refert. Praecipuum est quod, commentariis vestris, me incitetis ut pergam. Ego ipse paratus sum ad pergendum, sed saepenumero nihil quod mihi satis jucundum lectu videatur invenio... Silentium vestrum me opprimit. Valete, et domite bene. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
P
Salvete, jlcg et Ludovice. Nunc tandem revera adire Thersitae blogum nobis licet. Sed ubi est ipse ? Jampridem nihil scripsit. Nos omnes qui assidue ejus diarium legere solemus, eum valere et mox surrecturum esse speramus.
L
Salve, Pastrix ceteri amici amicaeque.

Nunc Thersitae interretis pagina videre possumus. Sed quid est de Thersite?

Surge, Thersite!

Valete omnes.
Ludovicus
J
Voluit scribere "qui ictum cerebralem passus et mutus factus est"
J
Senex sum, habeo amicum qui ictum cerebralem passum et mutum factum est. aegritudinem accidit in 1990 et quotidie ex eo tempore lecti sumus actas diurnarias, poemata, historias et paulisper orationem recuperavit. nunc legimus anglicam translationem libri quarti Aeneidis. Aurelius Augustinus scripsit pulchram laudem amicitiae et cum sententia E PLURIBUS UNUM finivit eam. haec sententia insigniae Federationis Americanae pars est.
latine
Publicité
Publicité