Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
24 avril 2007

De tempestate

Tempus nobis esse videtur, ut certamen de principatu Reipublicae Gallicae susceptum paulisper neglegamus, — donec saltem clarius perspiciamus ad utram partem se collatura sint suffragia a candidato 'centrali' collecta, quae numero sunt plus quam sexagies centena milia —, et de re quae haud minus nostra interest loquamur, de tempestate dico. Quae his proximis diebus omnino mutata esse videtur. Jam cum ruri agerem, duabus hebdomadis praeteritis, calor paene aestivus exoriri incepit, diurno saltem tempore, nam noctes frigidulae esse non desinebant. Sed hodie, Lutetiae, aëris temperatura explere dicitur duodetriginta gradus. Quod hoc tempore anni permirum omnibus ese videtur. Jampridem certe vox populi audiri solet : " Nulla jam sunt tempora anni ! " Olim fama erat causam harum variationum reperiri posse in experimentis atomicis, quae condiciones 'climatologicas' (si vocabulo Graeco uti mihi licet) mutare posse existimabantur. Nunc vero in causa est, ut aiunt, ille hiatus in stratu 'ozonario' (inexplebili, scilicet) factus, propterea quod homines, ut periti affirmant, actibus suis fungendo, nimis oxydi, vel monoxydi, vel utriusque, carbonis generare dicuntur. Quasi tales variationes et mutationes non animavertissent jamdudum majores nostri, earum tamen causam ad deorum vel dearum numina simpliciore animo referentes... Valete in crastinum, optimi lectores et lectrices, commentariosque vestros (si quos habetis) mittere nolite dubitare. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
P
Nequaquam mihi succedit, optime NEMO, ut tibi commentarium mittam adjungendum diario tuo. Sed te certiorem facere volui, me prorsus opiniones tuas approbare, haud minus quam Thersites noster...
latine
Publicité
Publicité