Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
26 décembre 2012

DE JVRGIO IN GALLIA ORTO

Nuperrime ortum est in Gallia jurgium et grave et ridiculum, cum comœdus celeberrimus, nomine Gerardus Depardieu, consilium cepit relinquendae Galliae ut e molestiis fiscalibus  evaderet, quas Gallicam Rempublicam divitibus imponere contendebat, et in Belgio sedem collocaret, ubi tributum solvendum levius sibi videretur, et se paratum esse dixit patriam mutare, si nova sibi afferebat beneficium gratius. Certe non erat primus qui, divitiis acquisitis, “exsulem fiscalem”, ut dicitur, se proclamaret. Sed ceteri divites  solum erant, non populares  sicut ille. Et re vera  domo emigravit et sedem suam collocavit in vico parvo Belgico haud procul a finibus Gallicis sito. Quod consilium non poterat non excitare in actis diurnis et in televisione commentarios quibus aut approbaretur, aut improbaretur. Omnes etiam meminerunt hunc comœdum  Caudici publice et ardenter favisse, quod perfecte cum consilio ejus recenti cohaeret. Inter eos qui eum approbant nos valde piget invenire quosdam homines, praesertim apud comœdos, Gerardi collegas, quos praeterea amamus,  quibus autem pecuniae quaerendae studium carius quam patria sua videtur. Spectaculum triste, sed minime mirum, in nostro mundo ubi Pecunia omnium Regina in throno aureo sedet !

Pastrix

Publicité
Publicité
Commentaires
C
Audivi Brigittam Bardot Russicam etiam fieri velle. Post ebriosum virum flava mulier, quae ambo sidera septimae artis apud Francogallos fuerunt, ultra fines Sarmatum penates suas ponere et Russica civitate frui volunt. Vae nobis! Ecce, Francisco Hollande praeside, cerebrorum fuga est!
N
Videtur Gerardus quondam Gallus nunc Russicus esse factus. Demitrius enim Pescovius, orator qui pro Putin summo magistratu regimineque eius loqui solet, coram diurnariis dixit civitatem Gerardo datam esse propter eius artium peritiam excellentiamque, et praesertim quod partem egisset Rasputini monachi in pellicula quae tamen numquam in Russia esset data exhibitave. Videtur igitur uterque histrio (et Gerardus Depardieu et Vladimirus Putin) rationem invenisse qua spectantium lumina in se allicerentur: altero refugium iniustis vectigaliis datum est, altero novus civis dives postquam multi tyrannidem effugissent.
C
Concilium ad Constitutionem, si divites in discrimine sunt, vetandi iure utitur, sed si pauperes ne tectum quidem habent, quod tamen est minimum ius gentium et ius in constitutione scriptum, de nimiis domiciliorum conductionibus gubernantes obiurgare neglegit. Concilium ad constitutionem servorum affectum vel syndromam habet.
N
Cum Gerardo consentire videtur concilium ad constitutionem, ut vocatur, tuendam statutum, quippe cui haec lex visa sit haud ex aequo in omnes cives, neque etiam in omnes divites aequa ratione, esse lata. Nec nunc videtur necessaria fuisse: nam Petrus Moscovicius minister fisci publici nunc clamitat hoc vectigali sublato non nisi ter miliens centena milia nummorum Europaeorum defore aerario Gallorum, neque id impedimento fore quin Gallorum aes alienum satis deminuatur ut Bruxellensibus satisfaciant. Quod sine dubio Bruxellensibus et Angelissimae placebit! Omnibus igitur est eventus satis commodus: nam Anglea Gallicis debitis refrenatis laetabitur, Gerardus Bruxellensibus proprior apud Belgas habitabit, et Franciscus ille Gallorum popularissimus suffragiorum puncta sibi collegit quae cupiverat. Nec Gallis patienda erit "austeritas" illa in alios Europaeos imposita, nam Franciscus ex corde promisit se vitaturum esse austeritatem: omnes igitur Galli, tam pauperes quam divites, poterunt sua Nutella frui sine timore austeritatis.
O
Pecunia est quoque ratio qua lusores sphaeromachiae e toto orbe terrarum in Hispaniam veniant, quippe qui hic immunes sunt. Certe impraesentiarum Pecunia nobis una dea.
latine
Publicité
Publicité