Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
22 février 2007

Vox rediit

In diario meo die 9 m.Feb. dato, querebar quod ex fine m.Dec. puellae Bagdatensis blogum cui titulus est "Baghdad Burning" (Latine: Ardet Bagdatum) jam non emittebatur, et mirabar utrum scriptrix forte fuisset una inter tam multos homines qui cottidie in hac miserrima urbe interficiuntur, an impedita esset quominus diarium suum scribere pergeret, ob vituperationem suam haud minus occultam quam vehementem et exercitus Americani et gubernatorum Iraquianorum ab Americanis auctoratorum. Anxietate qua afficiebar cum omnium diarii hujus pretiosissimi lectoribus denique tandem hodie elevata est, cum, diario rursus adito, animadverti nuntium novum a puella emissum esse die 20 hujus mensis. In quo narrat quomodo mulier annos viginti nata, et viro nupta, Sunnita, nomine Sabrina, quasi conscia 'tromocratarum', a biocolytis Siitis comprehensa , et in carcerem conjecta sit, ubi a compluribus centurionibus se stupratam esse postea questa est. Querelae vero ejus non solum judices nullam fidem tribuerunt, sed etiam primus administer, Al-Maliki nomine, praemia dari centurionibus jussit, quasi optime merentibus ! Legite, quaeso, optimi lectores et lectrices, hoc diarium "Baghdad Burning", si vestra interest quod in illa miserrima terra, Frutice auctore, geritur. Valete, et dormite bene. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
P
Mihi quoque, care jlcg, contigit, ut operam "Eugenium Onegin" spectarem, non, sicut tu, in aula, sed in televisorio... De musica et cantu judicare non audeo, quia earum artium non satis peritus mihi videor, sed mihi fatendum est spectaculo ipso me parum delectatum esse. Scena mihi visa est subasurde parata: cum enim res geri debebantur sub dio, scena a muris ingentibus cincta apparebat, at contra cum res agebat in cubiculo Tatianae, nullus murus caelum et lunam fulgentem occultabat, nulla quoque porta, ita ut miserae nutrici per foveam quamdam in solo instructam intrandum et exeundum esset ! Alia res : cum inter Lenscii necem et Eugenii reditum duo anni dicuntur praeteriisse, nulla in scena interruptio, quasi omnia sine ullo intervallo continuarentur. Nonne procurator operae nimium singularem innovatorem inepte se praebuit ? Quid tu censes, optime jclg ?
T
Consecutus sum! Optime valeas!
T
Tertium enim conor te vale dicere, optime Pastrix.
J
Lingua latina onusta insidiis est. Voluit scribere frui et scripsit fruere. Sorry!.
J
Proximo die Saturni ad Torrentesgrandes iturus operam chaikovskianam "Eugenius Onegin" spectare. illa transmittenda erit e Novo Eboraco in aulam cinematographicam. expecto, Seleucia flagrante America ludente, grato tempore fruere.
latine
Publicité
Publicité