Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
6 février 2006

Errare INhumanum est

Cum scripsi commentarium meum heri ad commentarium Thaliae, erravi et edidi quater aut quinquies eumdem commentarium. Et clamavi (scribendo) "quelle avalanche" quod Latine significat "Quae labina !". Tunc Thalia, in commentario sequenti mihi explicavit quomodo possem delere partem ex meo textu. Sed infortunate non bene intellexi modum operandi, et delevi non solum totum nuntium meum hesternum quod inscribebatur DIES, sed, quod est magis dolendum, OMNES commentarios lectorum et lectricum qui erant multi numero. Quod doleo magis quam exprimere possum. Erant commentarii THALIAE ipsius, et CLAUDIAE quae me vituperabat contumeliose, nescio qua de causa, tunc quoque commentarius KAUKLAR de nomine Nataliae, et fortasse aliquorum aliorum quos nimis celeriter legi, antequam maximam culpam commisi, eos delendo... Vos precor, optimi lectores et lectrices, primum ut mihi ignoscatis. Deinde ut conemini RENOVARE commentarios vestros, si meminisse eorum poteritis. Nam valde, valde dolerem, si penitus perditi essent. Valete et dormite bene Pastrix P.S. Quid tibi, Claudia ? Cur me vocas magnum fututorem ? .
Publicité
Publicité
Commentaires
P
Ad Thaliam: gratias.Scio te esse expertam in ordinatro.
Ad Claudiam: ne irata sis, tui non oblitus sum.
Ad Karklau: quid dicebas de "Natalia" in commentario tuo ? Potesne id repetere ?
K
Tales sunt viri, Claudia, multa responsa feminis pollicentur, tum promissa obliviscuntur et lagoenam sine commentariis mittunt.
Tu, Pastrix, meum commentarium deleviste nam gallice nescio...buahhhhhhhhh, buah, snif...miserere mihi...
P.S.Tamtum Iocor....
C
Quia meam vituperationem imprudenter delevisti, eam repeto. Cur, scribebam, ter vel quater similia verba scribis in diario tuo, et mihi nunquam respondes? Num tibi Thalia et Myrtillia plus placent lingua vernacula scribentes, quam ego lingua latina loquens? Me Junone, magnus proditor es, Pastrix. Tu quoque me deseris?
Vale, et bene dormi in lecto tuo bene calefacto, quia tibi ignoscere volo. Clementiam et humanitatem mean iam expertus es. Claudia.
T
Enfer et damnation ! je n'apprends pas assez vite pour écrire en latin... pfff !!
Tss tss... bon écoute j'échange des cours de latin contre des cours d'informatique...
latine
Publicité
Publicité