Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
17 avril 2006

Urbi et orbi

Quanquam sum neque papa neque benedictus (neque, ut spero, maledictus!) opto hodie omnibus Latinitatis studiosis jucundissimam celebrationem Paschae, sive in urbe sive in orbe. Haec locutio (urbi et orbi) manet una de rarissimis quas plerique homines adhuc cognoscunt. Gratias agantur Ecclesiae Catholicae ! Eheu ! tempore quo in templis catholicis Latine cantabatur, Latine orabatur, Latine benedicebatur, quot locutiones ejusdem generis in usum non solum fidelium, sed etiam eorum qui nunquam ecclesias frequentabant, se insinuaverant ! Nunc autem, cum incolae cujusque terrae ritus catholicos sua propria lingua (vulgari) celebrent, vix paucissimi homines, nisi Latinam linguam in schola didicerunt (quod in dies rarius evenit), paucissimas locutiones norunt, exceptis fortasse iis qui juris studio se dederunt. O tempora ! iterum dicam. Nos tamen non cessabimus, non desperabimus, Latine scribere, legere, loqui, cogitare etiam, tenaciter pergemus. Hoc sit vobis votum meum 'urbi et orbi'! Valete, optimi lectores et lectrices, et pergite hoc diarium legere et commentariis ornare. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité