Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
14 octobre 2005

Asterix

Novus liber de Asterige Gallo hodie editus est. Titulus est : "Caelum in caput ejus cecidit" Nam Caesar olim scripsit Gallos hoc solum timere, ne caelum in capita sua cadat. Nondum emi hunc librum, sed intellexi in eo agi de 'scutellis volantibus' (Gallice: 'soucoupes volantes'), quae minantur hominibus. Sed ego non legam illico hunc librum, exspectabo dum vertatur in Latinum. Nam omnes libri de Asterige et Obelige adhuc editi translati sunt non solum in multas alias linguas vivas, sed etiam in linguam Latinam. Mirabile dictu ! Hos vertit Germanus quidam, nomine Rubricastellanus. Legendo hos libros, potestis discere Latine facilius, quam si legeretis Bellum Gallicum Caesaris ! Valete, optimi lectrices et lectores. Bonam noctem vobis omnibus opto. Pastrix P.S. Sine dubio divinasti, sagacissima Thalia, illum Dominum Johannem, de quo loquebar, esse 'Don Juan', celeberrimum seductorem feminarum. Sum certus te jampridem divinasse, sed solum simulare ignorantiam, ut me irrideas... Nonne ?
Publicité
Publicité
Commentaires
T
pas à Astérix qui lui n'a pas eu souvent d'aventures avec la gente Fée minine...
P
eh oui, Thalia, ce Don Juan dont tu me demandais est "Ze Don Juan"... tu pensais à quidoncorum sinon?
latine
Publicité
Publicité